Cyanidum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cyanidum (e voce Graeca κυανός 'caeruleus') est sal vel alia coniunctio acidi hydrocyanici (HCN). In Chemia organica cyanida (quorum est formula generalis R–C≡N) nomine recentiore etiam nitrilia vocantur.

Primum cyanidum ut elementum coloris caerulei Berolini sive caerulei Borussici anno 1704 inventum est.

Coniunctiones simplices metallorum alcalicorum et metallorum alcalicorum terrenorum, e.g. kalii cyanidum, sunt valde venenatae, quod in reactione cum acido hydrochlorico stomachi acidum hydrocyanicum solvitur.

Complexus metallici stabiles manent et in cibariis gignendis ut elementa additiva in usu sunt.

In rerum natura, cyanida plurimis in nucleis pomorum continentur, e.g. in lycopersicis et piris.


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!