Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Algorithmus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina agit de methodo mathematica; de viro mathematico vide Algorismus
Diagrammata fluxūs saepe adhibentur ad algorithmos inlustrandos.

Algorithmus[1] in mathematica et informatica est series finita praeceptorum consecutivorum ad problema datum solvendum.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Algorithmi nomen haud est aliud ac nomen Latinizatum Arabicum al-Ḫwarizmi (الخوارزمي), mathematici et astronomi Persici. Is anno circiter 825 librum (nunc deperditum) scripsit de usu numerorum Indicorum (quos nunc numeros Arabicos appellamus). Hoc opus, anno 1143 ab Adelardo Bathensi aut Roberto Castrensi versum Latine (cui versioni Balthasar Boncompagni anno 1857 titulum Algoritmi de numero Indorum dedit), apud Europaeos notitiam et usum numerorum Arabicorum introduxit. Nomen auctoris Latinum tamen mox pro nomine ipsius rationis computandi ab eo descriptae habitum est. Recentior eius nominis usus cum th scripto fortasse attribuendus est ad suspicionem falsam cognationis cum nomine Graeco ἀριθμός (arithmos), i.e. numerus.[2][3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Legitur etiam algorismus, algoritmus, algarismus, et multa cetera
  2. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.127-128 et pp.132-134
  3. J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), pp.47-48

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!