Vimaria

E Vicipaedia
(Redirectum de Wimarium)
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne Vimariae
Vimaria
Situs Vimariae
Nomen Latinum: Vimaria
Nomen Theodiscum: Weimar
Nomina Latina alia: Wimaria, Wimeri, Wimari, Vinaria
 
 
Statuae Ioannis Goethe ac Friderici Schiller ante Theatrum Nationale.
Goethe Schiller Weimar.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Thuringia
Provincia: [[Provincia {{{Regierungsbezirk}}}|{{{Regierungsbezirk}}}]]
Circulus urbanus: Vimaria
Coordinata geographica: 50° 59′ 0″ Sept., 11° 19′ 0″ Ort.
Altitudo: 208 supra mare
Area: 84.26 km²
Numerus incolarum: 64481 (tempus 2006-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:

Numerus cursualis: 99401–99441
Praefixum telephonicum: 03643, Taubach: 036453
Nota autocineti: WE
Nota magistratus communalis: 16 0 55 000
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 12 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Schwanseestr. 17
99421 Weimar
Pagina interretialis: [www.weimar.de]
Res politicae
Magister civium superior: Petrus Kleine (nullius factionis)

Vimaria, aut Wimaria, Wimeri, Wimari, Vinaria[1] (Theodisce Weimar), est urbs Thuringiae in Germania, incolarum 64 481 (censu 31 Decembris 2006). Caput est circulus terrae Weimarer Land.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio in documentis fuit probabiliter iam anno 975, quando imperator Otto I diaetam hic haberi iussit. Burgus aquaticus gravionum Vimarianorum ex anno 984 notus, loci nucleus verus est. Circa annum 1250 Vimariorum et graviones Orlamünde ex tribus vicis (nempe: Ad burgum, ad Collem Sancti Iacobi, Vimariae superioris) oppidum formaverunt. Circa hodiernum castellum et usque ad Plateam Herder centrum antiquitus fuit. Aliud oppidum quod dicebatur Oppidum vetus circa Fanum Sancti Iacobi ortuum est. In eius sepulcreto inveniuntur cippi illustrissimorum hominum: e.g. uxoris Goethii, Lucae Cranach maioris, Friderici Schiller (cuius ossa postea in locum ignotum translata sunt).

Ecclesia parochialis, quae hodie Ecclesia Herder vocatur, anno 1245 constructa in centro oppidi stabat. Adde habitationes circa Fanum Sancti Iacobi et regionem Monasterii monialium Ordinis Cisterciensis anno 1240 apud Vimariam superiorem fundati et ichnographiam totam oppidi veteris ante oculos habebis.

Cum bello Smalcaldico post cladem apud Mühlberg Ioannes Fridericus Saxoniae dignitatem electoralem, territoria nonnulla et residentiam Wittenbergae perdidisset, Vimariae ducalis sedes usque annum 1918 durabat. Hoc Vimariam funditus mutavit. Magis quam in aliis oppidis residentialibus oeconomia, architectura, culturalia ab aula ducali mota sunt. Lucas Cranach maior ultimum vitae annum hic degebat, anno 1617 fundata est hic Societas fructifera linguae Theodiscae colendae. Annis ab 1709 ad 1717 Ioannes Sebastianus Bachius organista aulicus et concentuum magister fuit. Quamvis viae commerciales maiores deerant, institores quaestuum multorum toto in oppido efflorentium aedificia permulta construi iusserunt. Pro familia ducali constructa sunt Castellum viride (anno 1562; ibi invenitur sic dicta Bibliotheca Annae Amaliae) necnon Castellum rubrum (ubi hodie administratio urbana serta et tecta conservatur). Prosperitas officialium burgensiumque in multis aedificiis Renati generis bene cernitur: e.g. in platea nundinarum apud Casam Cranach (anno 1549 a Nicolao Gromann erecta), in Pharmacopolio aulico et in curia (ea anno 1841 secundum genus Neogothicum reconstructa est). Incendia multa incolae perpessi sunt; anno 1774 vel castellum igne demolitum est. Architectus Clemens Venceslaus Coudray et Goethius reconstruentibus consulebant.

Saeculo XVIII exeunte alia aedificia clara addita sunt, e.g. Viduae palatium, Casa principis (hodierna schola superior musicae), viridaria amplissima apud flumen Ilmam (Ilmpark) cum Casa Romana et Casa equitum Ordinis Hospitalis.

Ecclesia Castelli (Theodisce: Schlosskirche) (perdita anno 1774). Hic Iohannes Sebastianus Bach erat organoeda et magister concentuum Ducis Gulielmi Ernst (1662-1728).

Tempus classicum Vimarianum[recensere | fontem recensere]

Ducissa Anna Amalia vidua anno 1772 Christophorum Martinum Wieland educatorem infantium nominavit. Goethius poeta et inspector officia varia officialia implevit, qui habitaturus usque mortem in casa apud Plateam Sanctae Mariae (Theodisce: Frauenplan) sita. Goethio instigante venit et Ioannes Gottfriedus Herder anno 1776 et superintendens generalis nominatus est. Anno 1791 fundationes plures magni momenti factae sunt. Fredericus Iustinus Bertuch centrum oeconomicum nomine Landes-Industriecomptoir instituit et mercedarius permultorum Vimarianorum fuit. Ibi hodie museum urbanum reperitur. Anno eodem Theatrum aulicum fundatum est, cui Goethius usque annum 1817 praefuit; anno 1919 vocatum est Theatrum nationale Germanicum. Inter theatrum et Museum Bauhaus (usque 2018: in votis est constructio novi musei apud Aulam Vimarianam) fictor Rietschel monumentum amicitiae inter Schiller et Goethium sculpsit, quod hodie signum urbis est. Fridericus Schiller anno 1799 Vimariam venit, qui anno 1802 domum ad xystum spatiatorium centrale acquisivit usque ad annum 1805 in situ mansurus. In Crypta ducali ad Coemeterium vetus excavata Goethius, Schiller et nobiles multi quietem aeternam invenerunt.

Hoc in contextu ne sileantur castella Tiefurt et Belvedere cum viridariis grandibus. In Castello Tiefurt Anna Amalia ducissa aestivum tempus annis a 1781 ad 1806 peregit. In Castello Belvedere museum generis Conchati invenitur. Tertium castellum venatorium in monte Ettersburg annis inter 1706 et 1712 confectum est; viridarium principe Pückler consulente modernizatum est.

Carolo Augusto regente anno 1816 discipina politica sat moderna grandi ducatui Saxoniae-Vimariorum-Eisenach introducta est.

Tempore postclassico[recensere | fontem recensere]

Tum Franciscus Liszt musicographus et Franciscus Dingelstedt dramaturgus excellebant. Dingelstedt Societatem Shakespeare et Societatem Goethianam necnon Scholam orchestralem Vimarianam condidit. Post 1850 Schola superior architecturarum aperta est, unde postea universitas evenit. Anno 1885 Museum nationale Goethianum ianas patefecit et postea Archivum de Schiller et Goethio inauguratum est. Friderici Nietzsche habitatio Vimariana hodie quoque archivum cum museo est.

Saeculo XX[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 in theatro aulico Respublica Vimariana proclamata est. Die 11 Februarii 1919[2] primum Conventus Nationalis post cladem Imperii Germanici in Bello Orbis Terrarum I et abdicationem imperatoris Gulielmi II se congregavit. Nova res publica ergo Res Publica Vimariana dicitur.Anno 1920 Vimaria caput terrae Thuringiae nominata est. Anno 1919 Gualterius Gropius educatorium artibus excolendis nomine Bauhaus aperuit, cuius protagonistae anno 1925 Dessaviam ierunt. Eorum notiones a priscorum morum studiosis vehementissime oppugnatae erant. Inde ab anno 1933 partes haud paucae haud procul a statione ferriviaria sitae demolitae sunt a nazistis, ut spatium magnum ad aedes politicas construendas pateret. Anno 1937 castra carceralia in Silva fagorum (Buchenwald) creata sunt, tempore postbellico occupatores Sovietici castra eadem diutius usi sunt.

Anno 1999 Vimaria caput culturale Europaeum proclamatum est.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. Geo-Epoche, Die Weimarer Republik, no. 27, p. 21.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vimariam spectant.
Incubator-logo.svg Lege Βαϊμάρη ("Vimaria") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!