Clemens Venceslaus Coudray

E Vicipaedia
Cippus in sepulcreto historico Vimariano
Fuldae, valetudinarium pro Gulielmo nominatum, anno 1840
Demarchium Bad Berka in oppido erectum

Clemens Venceslaus Coudray (natus die 23 Novembris 1775 Ehrenbreitstein apud Confluentes, mortuus die 4 Octobris 1845 Vimariae) architectus Germanicus inclutissimus habetur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Coudray in vestigiis patriis decorationes confecit antequam architecturae superiori Lipsiae et Dresdae studere inciperet. Berolini moratus, qua in urbe cum multis illius illustris Scholae Berolinensis collegis consuetudinem contraxit, iter Parisiense fecit. Ibi annis inter 1800 et 1804 magister ei erat Ioannes Nicolaus Durand professor in Academia polytechnica notissimus. Coudray aliquando confessus est se Lutetiae permulta addidicisse. In Italia autem, quo pergebat, rebus classicis satis frui potuit.

Domus Auriaca eum breviter Fuldae retinuit ante iter Vimarianum Goethio vocante. Mox architectus primus aulicus nominatus annos triginti vitam in isto ducatu grandi Musis dedicato degebat qui lucubrationes atque opera eius libentissime accepit et incessanter promovit. Cum Goethio ipso multa excogitavit et effecit. Vimariae anno 1817 Grapheum structorium fundatum est. Coudray multas res valde diversas fecit: vicos flammis consumptos renovavit (e.g. Berka, Buttstädt, Rastenberg), desideria privatorum implevit, vias novas strevit, res caducas vivificavit, festa atque caeremonias artificialiter expinxit.

Meritum autem maximum in Vimaria magonicanda et convenustanda habuit, ut gravitudo politica in dies crescens aedificiis opulentis elluceret. Genus classicum nobile adhibuit quippe qui umquam nec aedium utilitatis nec oppidi totius corporis oblivisceretur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Ecce res nonnullae, quas praeter fana et instituta educatoria publica ubique in ducatu sparsa, in ipsa urbe Vimariae creavit:

  • ala orientalis cum oratorio in Castello urbano
  • mausoleum principum in Coemeterio historico (ubi sepultus est etiam Goethius)
  • porta Erfordiensis
  • excubitorium principale
  • porta in Via Erfordiensi
  • curruum receptaculum

Alibi haec fieri iussit:

Res quae non (iam) ad effectum venerunt:

  • theatrum aulicum Vimarianum
  • Pentazonium Vimariense

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hannes Bosse: Clemens Wenzeslaus Coudray: Architekt und Stadtplaner des Klassizismus. Weimarer Taschenbuch-Verlag, Vimariae 2007, ISBN 3-939964-01-8.
  • Ingrid Kathrin Groke: Der Prozeß der „Landesverschönerung“ zu Beginn des 19. Jahrhunderts unter besonderer Berücksichtigung des Wirkens von Clemens Wenzeslaus Coudray im Großherzogtum Sachsen-Weimar-Eisenach zwischen 1816 und 1845. Dissertation an der Bauhaus-Universität Weimar, 2003.
  • Bauhaus-Universität Weimar: "Architektur im Spannungsfeld zwischen Klassizismus und Romantik". In: Wissenschaftliche Zeitschrift der Bauhaus-Universität Weimar (2/1996)
  • Anita Bach, Dieter Dolgner, Hermann Wirth et alii: "Clemens Wenzeslaus Coudray - Baumeister der späten Goethezeit. Architekturtheoretiker, Gestalter des Weimarer Stadtbildes, Landbaumeister." In: Tradition und Gegenwart. Weimarer Schriften 7/1983
  • Rolf Bothe: Clemens Wenzeslaus Coudray: 1775-1845; ein deutscher Architekt des Klassizismus, Coloniae/Vimaria/Vindobonae 2013, ISBN 978-3-412-20871-4
  • Clemens Wenzeslaus Coudray, Karl Holsten: Goethe's drei letzte Lebenstage / die Handschrift eines Augenzeugen, Heidelbergae 1889

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem Venceslaum Coudray spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Wirth, Irmgard, "Coudray, Clemens Wenzeslaus" apud: Neue Deutsche Biographie 3 (1957), p. 381-382 (hic in interreti)