Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach): imago
Nativitas: 3 Septembris 1757; Vimaria
Obitus: 14 Iunii 1828; Graditz
Patria: Germania

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Familia

Genitores: Ernestus Augustus II; Anna Amalia
Coniunx: Landgravine Louise of Hesse-Darmstadt
Proles: Carolus Fridericus, Prince Bernhard of Saxe-Weimar-Eisenach, Princess Caroline Louise of Saxe-Weimar-Eisenach, Karl von Heygendorff
Familia: Saxonia-Vimarii-Eisenach

Memoria

Laurae: Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of the White Eagle, Order of the Black Eagle, Order of Saint Anna, 1st class, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Alexander Nevsky, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Andrew, Gold Sword for Bravery, Q32360670
Sepultura: Historical Cemetery, Weimar
Dux iuvenis anno 1769

Carolus Augustus, Theod. Carl August (natus 3 Septembris 1757 Vimariae, mortuus 14 Iunii 1828 castello Graditz apud Torgaviam) ab anno 1758 dux et ab anno 1815 Dux Magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach erat. Ad usque annum 1775 Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti eius procuratrix erat.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Pater eius Ernestus Augustus II dux mortuus die 28 Maii 1758 est, cum Carolus infans unius annis esset. Mater Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti eius procuratrix cogitatione libera facta est. Christophorum Martinum Wieland praeceptorem Caroli Augusti Vimariam vocavit. Qui iuvenem ducem consiliis Aevi illuminationis instituit.

Dux et dux magnus[recensere | fontem recensere]

Die 3 Septembris 1775 ipse regnum suscepit et paulo post Ludovicam principissam Hassiae-Darmstadii in matrimonium duxit. Carolus Augustus fautor artium erat et poetas et artifices ut Ioannem Wolfgangum Goethe (anno 1775), Ioannem Gottfriedum Herder (anno 1776) atque Fridericum Schiller (anno 1799) Vimariam in aulam suam vocavit. Die 5 Novembris 1782 Carolöus Augustus francomurarius factus est. Ab anno 1786 dux militum exercitus Borussiae fuit. Inter Bella Coalitionum ab anno 1792 contra Franciam certavit. Post Proelium Ienense anno 1806 imperio militari se abdicavit et Ducatum in Confoederatio Rhenana induxit. Quod filius Carolus Fridericus anno 1801 Mariam Romanovam, filiam Pauli I imperatoris Russiae in matrimonium duxerat, Alexandro I imperatore Russico suadente anno 1814 ad Consilium Vindobonense invitatus est: Ita anno 1815 Saxonia-Vimarii-Eisenach Ducatus Magnus elatus est. Die 5 Maii 1816 prima constitutio liberalis Ducati Magni promulgata est. Anno 1817 Carolo Augusto adnuente studiosi Universitatis Litterarum Ienensis ad Festum Wartburgense convenerunt. Anno 1828 mortuus est, filius suus Carolus Fridericus ei successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Duces et (ab anno 1815) Magni Duces Saxoniae-Vimarii-Eisenach (1741–1918)
Insigne Saxoniae Inferioris
Ernestus Augustus I (1741–1748) | Ernestus Augustus II (1748–1758) | Carolus Augustus (1758–1828) | Carolus Fridericus (1828–1853) | Carolus Alexander (1853–1901) | Gulielmus Ernestus (1901–1918)