Societas fructifera

E Vicipaedia
Imago Societatis fructiferae cum principe Ludovico de Köthen-Anhalt

Societas fructifera[1] (Theodisce: Fruchtbringende Gesellschaft) societas linguistica Germanica saeculi XVII fuit, quae propter insigne suum et Ordo palmarum (Palmenorden) nuncupatur. Sententia ei propria fuit Alles Zu Nutzen (omnia usui bono).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1617 consiliario Vimariano Casparo de Teutleben instigante et principe Ludovico I (Anhalt-Köthen) annuente duces Ioannes Ernestus, Fredericus et Gulielmus IV (Saxonia-Weimar) societatem linguisticam creari iusserunt.

Munus eius primum esse ut lingua Theodisca verbis peregrinis purgaretur et venustam puritatem suam recaperet. Exemplo fuit quaedam academia Italica nomine Academia Furfuris (Accademia della Crusca). Anno 1612 Francofurti iam Wolfgangus Ratichius paedagogus purificationem linguae Theodiscae postulaverat. Omnes sodales cognomen haud raro ridiculosum[2] nacti sunt et sententiam propriam aptam. Praeses societatis semper dux protestanticus esse debuit - videntur tantummodo nobiles fuisse inter sociatos. Nomen de fructibus adoptaverunt quoniam academici fructus suos ingenio sinceritateque ubicumque spargere obligarentur.[3] A sodalibus multa poemata Francogallica et Italica in Theodiscum sunt versa: inter interpretes citemus indefessum Theodericum von dem Werder (assecla ordinis inde ab anno 1620), qui Orlando furioso opus magnum Ludovici Ariosti convertit.

Reactionem autem contrariam inter nobiles videmus apud certam Annam von Anhalt-Bernburg, quae eodem anno in Amberg sodalitatem alteram condidit. Eam vocavit Francogallice Académie des Loyales sive Ordre de la Palme d'or et ei animo fuit, ut cultus atque humanitas Francogallica inter feminas nobiles porro corroboraretur.[4]

Finis[recensere | fontem recensere]

Quamvis viri optimi adfuissent (e.g. Elector Magnus, Carolus X Gustavus rex Sueciae; poetae Martinus Opitz, Casparus Stieler et Fredericus de Logau), incepta bona magis magisque ludibrio haberi potuerunt: multa a sodalibus ipsis ludo solum fieri videbantur. Anno 1650 dux Ludovicus I (Anhalt-Köthen) mortuus est, qui annos XXX sodalitati praefuerat. Postea dux Gulielmus Vimarianus spiritor rectus fuit usque annum 1662. Ei successit anno 1667 dux Augustus Saxonicus (usque 1680). Post eius mortem academia portas suas clausit. Anno autem 2007 Cothenae Societatem fructiferam novam fundaverunt amici Norimbergenses qui ipsi socii Societatis florigerae ad Pegnesum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Commentatio in Lexico latomico
  2. velut: der Mehlreiche/farinosus, der Nährende/altor, der Sprossende/germen; Martinum Opitz, membrum ordinis ducentesimum nuncupaverunt coronatum laurea addita
  3. Anno 1622 breviter scopos duos maiores complectuntur ita: 1) Erstlichen daß sich ein jedweder in dieser Gesellschafft/ erbar/ nütz- und ergetzlich bezeigen/ und also überall handeln solle/ bey Zusammenkünfften gütig/ frölig/ lustig und erträglich in worten und wercken sein/ auch wie darbey keiner dem andern ein ergetzlich wort für übel auffzunehmen/ also sol man sich aller groben verdrießlichen reden/ und schertzes darbey enthalten. ---- 2) Fürs ander/ daß man die Hochdeutsche Sprache in jhren rechten wesen und standt/ ohne einmischung frembder außländischer wort/ auffs möglichste und thunlichste erhalte/ uñ sich so wohl der beste(n) außsprache im reden/ alß d(er) reinesten art im schreiben uñ Reimen-dichten befleißige[n]. (DA Köthen II vol. 1, p. 10 et 60-61)
  4. De eius amor rerum Francogallicarum in pagina de Calvinismo[nexus deficit]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barthold, Geschichte der Fruchtbringenden Gesellschaft (Berolni 1848)
  • G. Krause, Der Fruchtbringenden Gesellschaft ältester Ertzschrein (Lipsiae 1855)
  • H. Schultz, Die Bestrebungen der Sprachgesellschaften des 17. Jahrhunderts für Reinigung der deutschen Sprache (Gottingae 1888)
  • H. Wolff, Der Purismus in der deutschen Literatur des 17. Jahrhunderts (Argentorati 1888)
  • Dissel, Die sprachreinigenden Bestrebungen im 17. Jahrhundert (Hamburgi 1895).

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Societatem fructiferam spectant.