Smalcaldia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne Smalcaldiae
Smalcaldia
Situs Smalcaldiae
Nomen Latinum: Smalcaldia
Nomen Theodiscum: Schmalkalden
Nomina Latina alia: Smalkaldia (confer [1])
 
 
Oppidum anno 1900 depictum
Schmalkalden 1900.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Thuringia
Provincia:
Circulus rusticanus: Schmalkalden-Meiningen
Coordinata geographica: 50° 43′ 0″ Sept., 10° 27′ 0″ Ort.
Altitudo: 295 supra mare
Area: 98.35 km²
Numerus incolarum: 19 978 (tempus 2010-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
Waiblinga Vexillum Badeniae Virtembergiae Badenia-Virtembergia
Numerus cursualis: 98574
Praefixum telephonicum: 03683
Nota autocineti: SM
Nota magistratus communalis: 16 0 66 063
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 15 regiones cum nullis partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Altmarkt 1
Pagina interretialis: [www.schmalkalden.de]
Res politicae
Magister civium : Thomas Kaminski (SPD)
Smalcaldia sicut Matthaeus Merian Senior anno 1655 in "Typographia Hassiae" depinxit.

Smalcaldia est oppidum in Thuringia, circuli Schmalkalden-Meiningen.

Primum Smalcadiae mentio facta est anno 874 cum in tabulis nomen „villa Smalcalta“ apparuit. Creditur ius urbis accepisse a Thuringiae landgraviis circa annum 1180.

Historia[recensere | fontem recensere]

In valle fluminis Schmalkalden sita est Smalcaldia, cuius prima mentio anno 874 facta est. In cursu historiae saepissime possessores mutati sunt. Post 1050 Herbipolitana fuit, tunc venerunt regnatum Ludovicidi et (mortuo Henrico Raspes) Hennebergenses. Anno 1335 mercatorium oppidum privilegia urbana nactum est Bernardo Hennebergensi annuente. Anno 1521 urbs sub iurisdictionem Hassicam venit, anno 1866 Borussica facta est, anno 1945 denique Thuringiensis.

Non solum ferra multa exercebantur, etiam fabri et armorum fabricatores urbem divitem reddebant. In nodo commeatorio situm oppidum nostrum saeculis XV et XVI vere efflorebat. Anno 1531 principes et consiliarii protestantes foedus fortissimum efficaxque contra imperatorem Carolum V iniebant, quod Theodisce Schmalkaldischer Bund nuncupatur. Diaeta anno 1537 habita Martinus Lutherus articulos Smalcaldienses (Schmalkaldische Artikel) pepigit, quibus incepta communia rursus stipulabatur. Attamen protestantes cladem magnam anno 1547 apud Mühlberg acceperunt.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Landgravius Hassicus Gulielmus IV annis a 1584 ad 1590 burgum quattuor alarum tamquam sedem aestivam erigi iussit. In burgo isto Theodisce Wilhelmsburg appellato, qui secundum genus Renascentiae deflorescentis constructus est, visu dignae sunt multae res: aula maxima festiva, fanum castellanum, museum amplum et variis in tabulatibus dispersum, opera udo illata de legenda Iwein.

Urbis centrum aedibus protegendis feliciter pullulat. Inter opera craticia permulta mentio fiat de Casa Lutheri (Lutherhaus), de Caminata lapidea (Steinerne Kemenate), de curia, de pulchra et spatiosa Ecclesia Sancti Georgii. Optime conservabantur etiam moenia bis fortificata et sic dicta Aula Hassica (Hessenhof). Ibi versio originalis operum ude illatorum de Iwein inveniuntur, qui cyclus pictorius circa annum 1220 confectus inter opera antiquissima sui generis saecularia numeratur.

Tractatio mercedum ferrearum quoque inter industrias magni momenti fuit, unde in urbis parte occidentali museum Neue Hütte instituerant cum furno giganti 10 metrorum. Metalla musealia visitanda Finstertal in Asbach nos bene informant de metallicis in Silva Thuringiensi operam dabantibus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Σμαλκάλτεν ("Smalcaldia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam