Osmantinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wieland eiusque praedium in pittacio cursuali quodam anni 1973
Domus cum puteo delphini.

Osmantinum[1] (Theodisce: Wielandgut) appellatur praedium Christophori Martini Wieland in vico Oßmannstedt / Circulus Weimarer Land, inter urbes Vimariam et Apoldam situs. Osmantinum proculdubio locus amoenissimus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

In valle Ilmenae[2] oppidulum invenitur ante plus quam mille annos conditum, ubi inclutissimus professor Christophorus Martinus Wieland vitam degebat. Quia non iam strepitus habitationis Vimariensis ferre potuit, praedium emit pecunia quam ab editore suo Georgio Ioachim Göschen acceperat. Una commigraverunt omnes familiares gavisuri de futura vita in natura. Ubique - in praegrandi fundorum domo, cui unum tabulatum est, in aedibus oeconomicis, in horto, in viridariis nemoribusque, in campis et caespitibus - vigebant Wielandensia ingenia. Tres filii curabant agriculturalia, sex filiae labores domisedae et hortulani. Wieland ipse arbores seruit, cum agricolis vicinis tractatus habuit sese ipsum agrestem habens et libentissime hospitibus fundos amplissimos monstravit.

Ioannes Volfgangus Goethius saepe venit quippe qui praedium haud procul apud Oberroßla teneret; alii hospites fuerunt e.g. Ioannes Gottfriedus Herder, Fridericus Schiller, Jean Paul, Ioannes Vilhelmus Ludovicus Gleim et Ioannes Godefridus Seume. Autumno anni 1802 praelegit ibidem Henricus de Kleist ex libro suo qui Robert Guiskard praetitulatur; is eo tempore adhuc ignotus scriptor erat inquiete per orbem terrarum errans. Wieland eum sartum et tectum accepit porrigens ei locum pacis et refugii.

Creationes scatentes et fortunae ictus[recensere | fontem recensere]

Elucubrationes Wielandenses ob munera agrestia haud cessaverant! Ad Oßmannstedt pacta sunt opera Agathodämon, ubi de christianismo exploratur, et Aristipp und einige seiner Zeitgenossen, fabula Milesia modo epistularum exarata de cultu humano civilique Graeco et de philosopho Socrato. Mox tamen aerumnae nummariae impendebant, cum Wieland nimis solveret pro praedio. Neque contigit, ut omnia ad agros subigendos et aedes administrandas necessaria in promptu haberet.

Tres fortunae ictus terruerunt: mors filii cuiusdam casu infelici et Sophiae Brentano, neptidis Sophiae La Roche, quae olim fuerat amica Wielandensis. Causa mortis erat typhus. Fine naturae concessit eius uxor amatissima Anna Dorothea post 36 annos connubii. Isto momento sensus vitae defuit Martino Wieland: in loco fundorum bellissimo homines e vita functos sepeliri iussit, vitam agrestrem reliquit et commigravit ad Tiefurt, in suburbium Vimarense. Decem annos post revenit eius cadaver die humationis ut ad uxoris latus requie aeterna frui posset. En epitaphium versu Theodisco scriptum: Liébe und Freúndschaft umschláng die verwándten Seélen im Lében, únd ihr Stérbliches déckt diéser gemeínsame Steín.[3]

Museum[recensere | fontem recensere]

Commemorativus locus in praedio conspectum perfectissimum praebet de annis quibus Wieland erat ibi. Primo in musei conclavi spectari possunt documenta et manuscripta pertinentia ad vitam agrestem. Typis impressae primae editiones fabularum Milesiarum necnon periodica, quae Wieland edenda curavit, testimonium perhibent de creationibus urberrimis in Oßmannstedt patratis. Ficta imago, quam fecit sculptor Ioannes Godefridus Schadow, vultum amabilem Wielandensem optime excussum praesentat. Imagines a parietibus pendentes narrant de praesentia amicorum et visitantium, epistulae quocumque terrarum datis tradunt commutationem intellectualem numquam interruptam.

Alia conclavia erant domicilio et officinae. Mensa scriptoria ibi posita Wieland ipse usus est ut et clavichordio: ibi gaudebant homines de illius ludo minime artificiali est harmoniae pleno. In pegmatibus stant 42 volumina, operum omnium editio Lipsiae apud casam editricem Göschen praelo commissa inter annos 1794–1802. Opaca semita conducat visitantes a museo trans viridarium usque ad sepultum Wielandense directe ad ripam fluvii situm.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum reperiri potest hic: F. Kuehnlenz, Stadtführer Weimar, VEB Tourist Verlag, 1988, p. 121
  2. Nomina Latina fluvii Ilm
  3. Conversio: Viventes animas adunavit amor et amicitia; eorum mortalia tegit hic communis monumenti lapis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinrich Bock: "Besuch in Oßmannstedt", en: Ute Harbusch, Gregor Wittkop (eld.): Kurzer Aufenthalt: Streifzüge durch literarische Orte, Wallstein, Göttingen 2007. p. 74–76.
  • Michael Zaremba: Christoph Martin Wieland – Aufklärer und Poet. Eine Biografie, Böhlau, Köln 2007, ISBN 978-3-412-22006-8
  • Jan Philipp Reemtsma, Klaus Manger (eld.): Wielandgut Oßmannstedt, Klassik Stiftung Weimar, Weimar 2008, ISBN 978-3-7443-0142-8
  • Fritz Kühnlenz, Paul Meßner: Tourist Stadtführer. Weimar, VEB Tourist Verlag Berlin/Leipzig, 3-a eldono 1988, p. 121-123

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Osmantinum spectant.