Domus Francisci Liszt (Vimaria)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus Liszt.

Domus Lisztiana (Theodisce Liszthaus) est museum quoddam, hodie Vimariae in via Marienstraße numero 17 sita.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Franciscus Liszt annis inter 1869 et 1886 in aedificio papilioni simili habitabat, ubi olim hortulanus aulicus vitam degerat. Haec domus constructa est annis 1798/99. Isto tempore compositor menses hibernales Romae erat, ver Aquinci, annum restans in Thuringia. Sed prima vice (annis 1848-61) Vimariam petiverat habitaturus una cum ducissa Caolynda de Sayn-Wittgenstein in domo Altenburgensi (in via Jenaer Straße). Palovna Romanova, grandis ducissa Russica, voluit Franciscum Liszt reformare et theatrum et vitam muscicalem in oppido. Liszt modestior, cum ovationibus ex tota Europa laudareretur, sese successorem inclytissimi Ioannis Nepomuceni Hummel omnino non habebat.

Passus alius maximi momenti istorum annorum fuit programma anni 1851 praetitulatum "De la Fondation-Goethe à Weimar" (conversio: De opere fundato Goethico Vimariensi) quo moderationem urbanam culturalem a Goethio et Schillero institutam revivendum censum est. Illic Liszt ideas suas de festo maximo artistico praesentavit, ut cuivis arti honores publicos darentur. Itaque etiam artifices nondum noti producerentur. Grandis ducissae filius Carolus Alexandrus merita in nostris rebus habuit haud tacenda! Annis 1880 una cum ultimo Goethii nepote Valtharo Volfango restantia Goethica bene disposuit et domum Lisztianum servavit. Heredes assentiebantur de publico valore rerum Lisztianarum: denique feliciter collectio haec basis musei fieri potuit.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

In visitatorem hodiernum effectus specialis tabulati primi continuo percipitur. Ibi clavichordium magnum Bechstein et clavile Ibach una cum coloribus vexilli Hungarici dominantur. Sed in litteris lingua Francogallica exaratis et amicae pristinae ducissae Wittgenstein datis Franciscus Liszt mentionem facit tantummodo de tapetibus muralibus in colore rubro Algeriensi et viridi. In ista camera saepe secreta clavilis canendi discipulis tradiderat ex omnibus mundi angulis orientibus. Omni die Dominico concentus habitus est, ante meridiem, quando optimi discipuli artem suam monstrare licentiam habebant (e.g. Vera Timanova, Eugenius d'Albert).

Francisco Liszt valde in animo est occupari de compositoribus sic dictae Novae scholae Russicae, cuius adlati fuerunt Alexander Borodin et Nicolaus Rimskij-Korsakov inter multos alios.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Liszt spectant.