Fridericus Tripplin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Friderici Tripplini sepulcrum
Epitaphium

Fridericus Christianus Ludovicus Tripplin, vulgo Friedrich Christian Ludwig Tripplin (natus 18 Ianuarii 1774 Vimariae, vulgo Weimar, in Saxonia, mortuus est 26 Augusti 1840 Thomasoviae Masoviensis in Polonia), philologus classicus, doctor philosophiae, professor publicus, socius Societatis Regiae Varsoviensis Amicorum Litterarum et Librorum Edendorum, miles Polonicus Napoleonis Bonaparte, imperatoris Galliae (Franciae).

Vita[recensere | fontem recensere]

Fridericus Tripplin ex familia Huguenotorum nobili ortus est. Ienae litteris antiquis studebat ibique doctoris gradum obtinuit. Postea autem Calissiae, Pinczoviae Thomasoviaeque Masoviensis vitam degebat. Mortuus est Thomasoviae anno 1840 et sepultus in coemeterio protestantium Thomasoviensi.

Opuscula[recensere | fontem recensere]

In studiis suis religionem antiquam, praecipue autem Larum Penatiumque cultum scrutabatur.

  • Fasciculi annotationum in Aeneida specimen, dissertationem de Penatibus et Magnis Diis Virgilii exhibens, "Program szkoły wojewódzkiej kaliskiej" 4, 1820, pp. 7–45.
  • De Lare Pergameno, qui et Lar Assaraci dicitur, "Program szkoły wojewódzkiej kaliskiej" 5, 1821, pp. 9–48.

Inscriptio funeralis (epitaphium)[recensere | fontem recensere]

FRIEDERICO TRIPPLIN / Phil(osophiae) Doct(ori) Litt(erarum) Antiq(uarum) Prof(essori) Publ(ico) Societ(atis) Reg(iae) / Vars(oviensis) Amic(orum) Litt(erarum) et Libr(orum) edend(orum) / nato Vinariae anno MDCCLXXIV / mort(uo) Tomaszov(iae) anno MDCCCXL / Uxor et Liberi / Mente pia et grato animo / H(oc) M(onumentum) P(osuerunt)

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • M. Kwiatkowska, Tripplin Fryderyk, [in:] Słownik pracowników książki polskiej, suplement II, edidit H. Tadeusiewicz,Warszawa 2000, p. 165 (Polonice)
  • Krzysztof Tomasz Witczak, Śladami tomaszowskich filologów klasycznych: Fryderyk Chrystian Ludwik Tripplin (1774 –1840), „Meander” 62(3-4), 2007, pp. 329–343 (Polonice; argumentum Latinum).
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!