Ioannes Daniel Falk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Daniel Falk, testis maximi momenti epochae classicae Vimariensis quae dicitur.

Ioannes Daniel Falk (natus Gedani die 28 Octobris 1768, mortuus Vimariae die 14 Februarii 1826) fuit scriptor, poeta, theologusque Germanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1792 studens factus est Salinis Saxonicis in ordine theologico. Inde ab anno 1798 Vimariae docens privatus fuit; a duce ipso creatus est anno 1806 post Proelium Ienense consiliarius officialis meritorum causa.

Anno 1813, Gesellschaft der Freunde in der Not, opus fundatum, condidit ut infantes orbi relicti pauperes educatione fruerentur. Postea vel scholam fundavit, quam anno 1829 nomine Falksches Institut publicam declaraverunt. Falk mortuo, corpus sepultum est in crypta ducali in sepulcreto vetere Vimariano.

Momentum[recensere | fontem recensere]

Auctor Falk primo satirica pepigit, quae satiricum sensum antiquissimum, i.e. generaliorem atque minus acrem, implent. Id in lectoribus incommodo fuit, quia textus nec acidi nec molesti sale egebant. Exempli gratia, huc citetur opusculum praetitulatum Taschenbuch für Freunde des Scherzes und der Satire (1797-1803, cum 7 collectionibus annuis). Inter eius alia opera referatur de tractatione Amphitruo, comoediae Plauti (Salinis Saxonicis 1804). Eius de artibus tractationes Kleine Abhandlungen, die Poesie und Kunst betreffend (Vimariae 1803), eius periodicum Elysium und Tartarus (1806) necnon opus post mortem editum, cui titulus Goethe aus näherm persönlichen Umgang dargestellt (1832), permulta scitu digna de culturalibus condicionibus tempore classico Vimariensi produnt. Etiam verba "Oh du fröhliche," cantus natalicii notissimi, exaraverat.

Fontes[recensere | fontem recensere]