Ludovicus Bechstein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludwig Bechstein

Ludovicus / Ludwig BECHSTEIN (natus die 24 Novembris 1801 Vimariae, mortuus die 14 Maii 1860 Mainingiae) fuit Germanicus scriptor, bibliothecarius et tabularius. Nostris temporibus notae sunt adhuc eius Fabulae populares.

Vita[recensere | fontem recensere]

Bechstein erat filius spurius domnae Ioannae Carolinae Dorotheae Bechstein et Francogallici exsulis Ludovici Dupontreau. Avunculus Ioannes Matthaeus Bechstein adoptavit eum anno 1810, ex quo anno filius adoptivus nomen gentile Bechstein assumpsit. Avunculus Ludovico facultatem dedit, ut gymnasium Mainingiae frequentaret et erudiretur in taberna medicamentaria quadam Arnstadii (1818-1821); ibi assistens erat usque ad annum 1824.

Iam anno 1823 sub nomine C. Bechstein opusculum praetitulatum "Populares fabellae Thuringienses" in lucem prolatum est. Post hoc operabatur apud pharmacopolam in loco suo natali (usque ad annum 1826) respective tamquam provisor apud pharmacothecam a cygno dictam in urbe Bad Salzungen (circulus Wartburg). Attamen satisfactionem in arte medicamentaria invenire non potuit. Dux Bernardus II (Saxonia-Meiningen) ei stipendium dari iussit, ut studeret historiae philosophiae litteris. Tempus studiosi initium cepit anno 1829 Lipsiae et ex anno 1830 Monachii continuabatur. Lipsiae Bechstein etiam bursarius creatus est. Anno 1831 Bechstein factus est ducalis bibliothecarius Mainingiae et duobus annis post praefuit Ducali bibliothecae publicae. Bechstein condidit anno 1832 societatem historicam regionalem nomine "Hennebergischer altertumsforschender Verein", cuius caput erat usque annum 1857.

Bechstein bis feminas in matrimonia duxit. Anno 1832 ei nupsit Carolina Wiskemann proveniens e vico Oechsen (circulus Wartburg). Eorum infans erat Reinholdus Bechstein, qui philologi munere functurus erat. Post obitum Carolinae anno 1834 Bechstein, post intervallum duorum annorum, iterum maritus factus est, Theresiae Schulz orientis ab oppido Untermaßfeld (circulus Schmalkalden-Meiningen). Cum ista habuit septem liberos, inter quos notandus est Adolf Emil Ludwig Bechstein (1843–1914), clarus delineator.

Anno 1834 editi sunt annales Mainingienses (1676-1824). Anno 1840 Bechstein honoris caussa nominatus est Consultor aulicus et in domum propriam in via Halbestadtstraße sitam immigravit. Anno 1842 factus est francomurarius in lobia quae dicebatur Charlotte zu den drei Nelken. Anno 1848 praefectus creatus est archivi Gemeinschaftliches Hennebergisches Archiv.

Momentum litterarium[recensere | fontem recensere]

Opera eius lyrica sicut mythistoriae et historicae fabulae (e.g. Der Dunkelgraf de obscuro quodam grafione apud Hilpertohusam, Circulus Hildburghausen, habitanti) hodie valde negleguntur: econtra fabellarum anthologiae et nostris temporibus leguntur. Anno 1845 sub titulo Deutsches Märchenbuch apparuerunt. Iam anno 1823 opusculum tenerum de fabulis Thuringiae editum est. Paedagogicas ob causas Bechstein identidem poliebat fabulas suas. Talium anthologiarum scopus proculdubio erat etiam confirmatio superbiae nationalis in Germaniae.

Fabulas semiveras etiam colligebat. Cuius fructus erat anno 1853 publicatus liber Deutsches Sagenbuch. Quamvis sit minus popularis, tamquam florilegium etiam nunc in usu est. Similiter scripta eius, in quibus de Thuringia agitur, anastatice impressa sunt, ut volumen quodpiam in serie quae vocatur Das malerische und romantische Deutschland. His omnibus Bechstein voluerat addere volumen de mythologicis, quod autem propter decessum maturum fieri non potuit. Librum de patre adoptivo qui praetitulatur Dr. Johann Matthäus Bechstein und die Forstacademie Dreißigacker. Ein Doppel-Denkmal von Ludwig Bechstein imprimi curavit anno 1855. Iste liber est prima biographia de Germanico homine saltuario.

Honores[recensere | fontem recensere]

De Bechstein certiores fimus e.g. tabula commemorativa quae reperitur in domo eius Mainingiae ubi etiam via portat eius nomen. Schola elementaris, puteus et taberna medicamentaria in Untermaßfeld reverentiam domno Bechstein nominibus suis apportant. In visitando museo litterario - quod invenitur intus in sic dicto Baumbach-domo Mainingiae - angulus creationibus Bechsteinensibus dedicatus est.

Ex anno 2001 exstat praemium vocatum Thüringer Märchen- und Sagenpreis Ludwig Bechstein, quod adiudicatur confabulatoribus editoribus delineatoribus honore dignis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Thüringische Volksmärchen, 1823, Verlag Rockstuhl, Reprint 2002, ISBN 3-936030-71-5
  • Die Weissagung der Libussa, 1829, Verlag Rockstuhl, Reprint, ISBN 3-936030-91-X
  • Mährchenbilder und Erzählungen, 1829
  • Die Haimons-Kinder (Gedichte), 1830
  • Erzählungen und Phantasiestücke, 1831
  • Arabesken (Novellen), 1832
  • Novellen und Phantasiegemälde, 1832
  • Grimmenthal (Roman), 1833, Verlag Rockstuhl, Reprint 2003, ISBN 3-936030-84-7
  • Der Fürstentag (Roman), 1834
  • Luther (Gedicht), 1834, Verlag Rockstuhl, Reprint, ISBN 3-936030-94-4
  • Novellen und Phantasieblüten, 1835
  • Der Sagenschatz und die Sagenkreise des Thüringerlandes, 1835-38, Georg Olms Verlag, Reprint 2003, ISBN 3-487-11991-9
  • Gedichte, 1836
  • Fahrten eines Musikanten (Novellen), 1837
  • Grumbach (Roman), 1839
  • Aus Heimat und Fremde (Erzählungen), 1839
  • Clarinette (Roman), 1840
  • Der Sagenschatz des Frankenlandes, 1842
  • Deutsches Märchenbuch, 1845, Georg Olms Verlag, Reprint 2003, ISBN 3-487-11991-9
  • Berthold der Student (Roman), 1850
  • Die Manuskripte Peter Schlemihls, 1851
  • Deutsches Sagenbuch, 1853, Georg Olms Verlag, Reprint 2003, ISBN 3-487-12501-3
  • Volkserzählung , 1853, Verlag Rockstuhl, Reprint, ISBN 3-936030-92-8
  • Hainsterne (Erzählungen), 1853
  • Der Dunkelgraf (Roman), 1854
  • Zweihundert deutsche Männer in Bildnissen und Lebensbeschreibungen, 1854
  • Hexengeschichten, 1854, Georg Olms Verlag, Reprint 1984, ISBN 3-487-08260-8
  • Romantische Sagen und Märchen, 1855, Verlag Rockstuhl, Reprint 2003, ISBN 3-936030-93-6
  • Dr. Johann Matthäus Bechstein und die Forstacademie Dreißigacker. Ein Doppel-Denkmal von Ludwig Bechstein, Meiningen 1855
  • Neues deutsches Märchenbuch, 1856
  • Die Geheimnisse eines Wundermannes, 1856
  • Thüringer Sagenbuch, 1858, Verlag Rockstuhl, Reprint 2001 in zwei Bänden, ISBN 3-936030-07-3 und ISBN 3-936030-08-1
  • Wartburg (Gedichte), 1859
  • Thüringens Königshaus, 1860

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rainer Bens: Einige „Aussteiger aus der Pharmazie“. (= Quellen und Studien zur Geschichte der Pharmazie; 53). Deutscher Apotheker-Verlag, Stuttgart 1989, ISBN 3-7692-1226-6
  • Alfred Erck, Hannelore Schneider: Aus unveröffentlichten Briefen Ludwig Bechsteins. In: Palmbaum, Bucha bei Jena, 9 (2001),1/2. S. 21-28.
  • Hans Graetz, Andreas Seifert: Ludwig Bechsteins Briefe an Catharina und Wilhelm Sattler. In: Jahrbuch des Hennebergisch-Fränkischen Geschichtsvereins, Meiningen, 19 (2004) S. [289]-314.
  • Silke Hermann: Ludwig Bechstein als Bibliothekar in Meiningen. In: Jahrbuch des Hennebergisch-Fränkischen Geschichtsvereins, Meiningen, 16,1 (2001) S. 71- 90.
  • Karin Richter, Rainer Schlundt (Hrsg.): Lebendige Märchen- und Sagenwelt. Ludwig Bechsteins Werk im Wandel der Zeiten. Schneider-Verlag Hohengehren, Baltmannsweiler 2003, ISBN 3-89676-739-9
  • Harald Lönnecker: „In Leipzig angekommen, als Füchslein aufgenommen“ – Verbindungen und Vereine an der Universität Leipzig im langen 19. Jahrhundert, in: Blecher, Jens/Wiemers, Gerald Hrsg.): Die Matrikel der Universität Leipzig, Teilbd. II: Die Jahre 1833 bis 1863, Weimar 2007, S. 13-48.
  • Harald Lönnecker: Zwischen Völkerschlacht und Erstem Weltkrieg – Verbindungen und Vereine an der Universität Leipzig im 19. Jahrhundert, Koblenz 2008.
  • Konrad Marwinski: Bechstein, Ludwig : Dichter, Märchen- und Sagensammler, Archivar, Bibliothekar, Landeshistoriker, 24. Nov. 1801 Weimar - 14. Mai 1860 Meiningen. In: Lebenswege in Thüringen, 2002, 2 (2002), S. 20-24
  • Hanns-Peter Mederer: Die Hoftheater Meiningen und Coburg-Gotha 1831 - 1848. Ludwig Bechsteins Briefe an Friedrich Wilhelm von Kawaczynski. Rockstuhl, Bad Langensalza 2007, ISBN 978-3-938997-75-8
  • Hanns-Peter Mederer: Stoffe aus Mythen. Ludwig Bechstein als Kulturhistoriker, Novellist und Romanautor. Deutscher Universitäts-Verlag, Wiesbaden 2002, ISBN 3-8244-4497-6
  • Johannes Mötsch: Ludwig Bechstein als Archivar. In: Jahrbuch des Hennebergisch-Fränkischen Geschichtsvereins, Meiningen, 16,1 (2001) S. 53-70
  • Heiko Postma: Märchenblumen und der süße Reiz der Sage. Über den Forscher und Sammler, Poeten und Erzähler Ludwig Bechstein (1801-1860) jmb-Verlag, Hannover 2008, ISBN 978-3-940970-06-0
  • Burghart Schmidt: Ludwig Bechstein und die literarische Rezeption frühneuzeitlicher Hexenverfolgung im 19. Jahrhundert. (= Veröffentlichungen des Arbeitskreises für Historische Hexen- und Kriminalitätsforschung in Norddeutschland; 4). DOBU, Hamburg 2004, ISBN 3-934632-09-2
  • Klaus Schmidt: Untersuchungen zu den Märchensammlungen von Ludwig Bechstein. Leipzig 1935 (Nachdruck: Olms, Hildesheim u. a., ISBN 3-487-07520-2)
  • Susanne Schmidt-Knaebel: Textlinguistik der einfachen Form. Lang, Frankfurt am Main u. a. 1999, ISBN 3-631-31191-5
  • Susanne Schmidt-Knaebel: „Man muß doch jemand haben, gegen den man sich ausspricht“. Ludwig Bechsteins Briefe an Dr. Ludwig Storch. Shaker, Aachen 2000, ISBN 3-8265-7952-6
  • Heinrich Wagner: Ludwig Bechstein als Historiker. In: Jahrbuch des Hennebergisch-Fränkischen Geschichtsvereins, Meiningen, 16,1 (2001) S. 21-32
  • Heinrich Weigel: Der „Wartburg-Poet“ Ludwig Bechstein (1801–1860). In: Wartburg-Jahrbuch, Bd. 10, 2001 (2002), S. 119-142
  • Heinrich Weigel: Ludwig Bechstein in Briefen an Zeitgenossen. Lang, Frankfurt am Main u. a. 2007, ISBN 3-631-54270-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicus Bechstein spectant.
Incubator-logo.svg Lege Λουδοβίκος Μπέχσταϊν ("Ludovicus Bechstein") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam