Lina Schneider

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lina Schneider, germana verkistino 1888

Lina Schneider (innupta Weller; nata die 15 Ianuarii 1831 Vimariae, mortua die 1 Septembris 1909 Agrippinae) scriptrix Germanica fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Schneider mox studiis litterarum vacavit et anno 1852, postquam cantatori Carolo Schneider (+ 1882) nupsit, Roterodamum contendit. Ibi praelectiones vulgo valde dilectas de litteris Theodiscis habuit. Cum de litterarum Indicarum momento gravissimo conciliata esset, linguam Malayanam edidicit. Secundum versionem Batavam edidit »Aus dem indischen Leben«, »Ostindische Damen und Herren«, »Erinnerungen aus der Laufbahn eines indischen Offiziers« et alia.

Linguam Theodiscam mediaevalem sciens thesaurum litterarum Batavarum mediaevalium facile rescivere potuit, ut poema »Beatrijs« (saeculi XV) interpretaretur. Praeterea Theodisce tractavit historiam litterarum Batavarum splendidam Gulielmi Iosephi Jonckbloet »Geschiedenis der Nederlandsche letterkunde« (sub pseudonymo Wilhelm Berg; Lipsiae 1870–72) necnon textum pro oratorio »Bonifacius« Gulielmi Nicolaï. Coloniae Agrippinae, quo anno 1872 commigravit, Lyceo pro regina Victoria nominatum praefuit. Etiam in historia naturali perita erat.

Anno 1872 socia honoraria societatis Lugdunensis "Maatschappij van nederlandsche letterkunde" nominata est et anno 1873 gubernium Batavicum ei Medaliam grandam auream pro meritis attribuit. Annis sequentibus habemus adhuc opus »Frauengestalten der griechischen Sage und Dichtung« (Lipsiae 1879), historiam novam litterarum Batavarum »Geschichte der niederländischen Literatur« (Lipsiae 1887) secundum labores praeparatorias Ferdinandi de Hellwald et »Großmutterlieder« (Monaci 1903).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Schneider, Frau Lina. In: Sophie Pataky: Lexikon deutscher Frauen der Feder. Band 2, Berlin 1898, p. 260–261, apud Zeno
  • Jahrbuch der Kölner Blumenspiele 11, Agrippinae 1909, p. 326–340
  • Taco H. De Beer: Levensbericht van Lina Schneider. 15 januari 1831–1 september 1909. In: Jaarboek van de Nederlandse Maatschappij der Nederlandse letterkunde (1910), p. 137–144 E-Text DBNL
  • Fritz Zilcken: Schneider, Lina. In: Biographisches Jahrbuch und Deutscher Nekrolog 14, 1912, p. 163–164

Nexus externi[recensere | fontem recensere]