Christianus Augustus Vulpius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christianus Augustus Vulpius

Christian August Vulpius, etiam notus sub cognominibus Anshelmo Mercello Thuring aut Tirso de Milano (natus Vimariae die 23 Ianuarii 1762 – ibidem mortuus die 26 Iunii 1827) fuit scriptor et poeta Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vulpius Ienae et Erlangae studiosus fuit, antequam variis in locis vitam degeret. Vitae reperiendae caussa velociter scripta continuata producebat. Ioannes Volfgangus Goethius gener diu sed frustra, ut Vulpium in publico promoveret, operam dabat. Anno 1797 Vulpius registrator est factus, anno 1806 bibliothecarius Vimariae. Ibi mythistoriam Rinaldo Rinaldini (editam anno 1798 Lipsiae tribus in voluminibus) scripsit, quam in permultas linguas converterunt. Insuper hoc opus exemplo multarum fabularum Milesiarum de latronibus agentium factum est.

Volumen quartum Doeger addidit anno 1858 sub titulo Nikanor, der Alte von Fronteja. Vulpius et alias mythistorias satiricas et mediaevales pepigit, dramata nonnulla et melodramatum textus quoque.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 20. Lipsiae 1909, p. 278, quae omnia relegi possunt hic in interreti.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Kuriositäten der physisch-litterarisch-artistisch-historischen Vor- und Mittelwelt, vol. 1 (1811) - 10 (1823)
  • Rinaldo Rinaldini, der Räuberhauptmann (1798)
  • Der Schleyer (1789)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!