Otto I (imperator)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Sigillum Ottonis anno 968 impressus

Otto I, cognomine Magnus, natus est die 23 Novembris 912, mortuus die 7 Maii 973. Memlebensis erat imperator (a 962) rexque (a 936) Sancti Romani imperii nationis Theodisci.

Familia[recensere | fontem recensere]

E gente Liudolfico vel Ottone erat, Henrici I regis filius. Soror eius Gerberga erat, uxor Ludovici IV regis Franciae.

Imperium[recensere | fontem recensere]

Sacrum Romanum Imperium anno mortis Ottonis

Constituit Otto in imperio novum ecclesiae ordinem: investituit episcopos imperator, non papa; post uniuscuiusque episcopi mortem, omnia sua ad imperatorem reducta sunt. Die 10 Augusti 955, Hungaris paravit pugnando clades Lechfeldense; ob eam victoriam splendidam accepit honores plurimos Otto. Die 2 Februarii anno 962, Papa Ioanne XII Ottonem Romam vocavit: Otto donum Pippini renovavit, ut coronam Caesaris per Translatio imperii acciperet. Cum ita Imperium Sacrum Romanum conderet, Otto bene meritus est de natione Germanorum. Anno insequenti Ioannem XII e pontificatu deicere curavit. In matrimonium duxit Edgytham, Edwardi regis Anglorum filiam.


Fontes de vita et imperio Ottonis[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerd Althoff, "Otto der Große in der ottonischen Geschichtsschreibung" in Matthias Puhle, ed., Otto der Große, Magdeburg und Europa (Moguntiaci, 2001) pp. 16–27
  • Matthias Becher, Otto der Große: Kaiser und Reich. Eine Biographie. Monaci: C. H. Beck, 2012 (Paginae selectae apud Google Books)
  • R. Köpke, E. Dümmler, Kaiser Otto der Grosse. Lipsiae, 1876 Textus apud archive.org
  • Matthias Puhle, ed., Otto der Große. Magdeburg und Europa. Eine Ausstellung im Kulturhistorischen Museum Magdeburg vom 27. August - 2. Dezember 2001. Katalog der 27. Ausstellung des Europarates und Landesausstellung Sachsen-Anhalt. 2 voll. Moguntiaci, 2001
  • Percy Ernst Schramm, "Ottone I il Grande, imperatore e re di Germania" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1935)
  • W. von den Steinen, Otto der Grosse. Breslaviae, 1928
  • Eduard Vehse, Kaiser Otto der Grosse aus dem alten Hause Sachsen und sein Zeitalter Zeitz: Webel, 1867 Textus apud archive.org

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!