Varujan Vosganian
Varujan Vosganian (natus die 31 Iulii 1958 Craiovae) oeconomus, vir publicus, poeta ac scriptor Dacoromanicus e civitate Armenica oriundus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam finivit, Vosganian apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae oeconomiae et deinde ad annum 1991 apud Universitatem Bucarestensem mathematicae studebat. Ibi anno 1998 et doctor oeconomiae promotus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Vosganian annis 1990 - 1996 legatus ad Cameram Legatorum erat et annis 1996 - 2000 et ab anno 2004 senator est. Annis 1996 - 2003 dux Factionis "Unionis Roburis Iurum" (Dacoromanice Uniunea Forţelor de Dreapta) fuit, quae deinde cum PN-L consociata est. A die 2 Ianuarii 2007 ad usque 4 Aprilis eiusdem anni minister oeconomiae et deinde ad 22 Decembris 2008 minister oeconomiae et fiscalis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Die 7 Maii 2012 Victor Ponta praeses ministrorum eum iterum ministrum oeconomiae proposuit. Die 9 Octobris 2013 a magistratu ministri se recessit, quod corruptionis et fraudis accusatus erat[1].
Scriptor
[recensere | fontem recensere]Praeter scripta oeconomica etiam Mythistorias atque carmina composuit. Inter alia anno 2009 etiam mythistoriam titulo Cartea şoaptelor (Latine Librum susurrus) de Generis Armenorum occidionem composuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Constantin Fota (1990) • Constantinus Teculescu (1992) • Christianus Ionescu (1993) • Petrus Crișan (1995) • Daniel-Ioannes Popescu (1996) Codruţ Şereş (1996) • Alexander-Octavius Stănescu 1996 • Călin Popescu-Tăriceanu 1996 • Mircea Ciumara 1997 • Radu Berceanu 1998 • Daniel-Ioannes Popescu 2000 • Codruţ Şereş 2004 • Varujan Vosganian 2006 • Hadrianus Videanu 2008 • Ioannes Ariton 2010 • Lucianus Bode 2012 • Daniel Chițoiu 2012 • Varujan Vosganian 2012 • Daniel Chițoiu 2013 • Andreas Gerea 2013 • Constantinus Niță 2014 • Michael Tudose 2014 • Costinus Borc 2015 • Alexander Petrescu 2017 • Michael Tudose 2017 • Michael Viorel Fifor 2017 • Georgius Şimon 2017 • Dănuţ Andruşcă 2018 • Nicolaus Bădălău 2018 · Virgilius Daniel Popescu 2019 | |