Relu Fenechiu
Relu Fenechiu (natus die 3 Iulii 1965 in oppido Dărmănești in circulo Bacău) vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Fenechiu uxorem duxit atque duos liberos habet.
Munus
[recensere | fontem recensere]Fenechiu ad annum 1990 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem mechanicae studebat. Deinde ad annum 2004 pro societate commerciali FENE SA operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Fenechiu, qui sodalis factionis PN-L est, annis 2000 - 2004 consiliarius circuli Iassii fuit et anno 2008 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. A die 21 Decembris 2012 ad usque 13 Iulii 2013 minister vecturae in consilio ministrorum Victore Ponta erat Tum a magistratu se recedere coactus est, quod a iudicio fraudis ad quinque annos carceris damnatus est[1]. Mansit primo legatus ad parlamentum, sed die 30 Ianuarii 2014 et hoc mandatum relinquere coactus est, quod a vigilibus in carcerem tractus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Cornelius Burada 1990 · Doru Pană 1990 · Traianus Băsescu 1991 · Paulus Teodoru 1992 · Aurelius Novac 1994 · Traianus Băsescu 1996 · Antonius Ionescu 1998 · Traianus Băsescu 1998 · Anca Boagiu 2000 · Miron-Tudor Mitrea 2000 · Georgius Dobre 2004 · Radu Mircea Berceanu 2006 · Ludovicus Orban 2007 · Gabriel Oprea 2008 · Daniel Nica 2009 · Livius Dragnea 2009 · Daniel Nica 2009 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Anca Boagiu 2010 · Alexander Nazare 2012 · Ovidius Silaghi 2012 · Relu Fenechiu 2012 · Victor Ponta 2013 · Ramona Mănescu 2013 · Daniel Șova 2014 · Ioannes Rus 2014 · Iulianus Matache 2015 · Daniel Costescu 2015 · Sorin Bușe 2016 · Alexander Razvan Cuc 2017 · Felix Stroe 2017 | |