Gerontologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mulier senex. Gerontologia aspectus in senectute plerosque investigat.

Gerontologia est scientia quae senectutis aspectus sociales, culturales, cognitivos, psychologicos, biologicos spectat et investigat.

Gerontologia ergo senectutis

  • mutationes corporis mentisque,
  • senescentiam (machinationes biologicas senectutis),
  • effectus sociales et psycho-sociales (gerontologia socialis),
  • effectus psychologicos (gerontologia psycho-socialis).

investigat.

Geriatrica disciplina medicinae ad morbos debilitatesque senectutis curandos a gerontologia distincta est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Elias Mečnikov anno 1903 notionem excogitavit.[1][2] De verbis Graecis γέρων (senex) et -λογία (studium) derivatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vértes, L (1985). "The gerontologist Mechnikov". Orvosi hetilap 126 (30): 1859–1860 
  2. Martin, D. J.; Gillen, L. L. (2013). "Revisiting Gerontology's Scrapbook: From Metchnikoff to the Spectrum Model of Aging". The Gerontologist 54 (1): 51–58 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!