Unitas regionalis (Graecia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Divisio administrativa Graeciae secundum reformationem "Callicratis": Quisque color regionem denotat, unitates regionales atro colore, demi albo circumscripti sunt.

Unitas regionalis (Graece: περιφερειακή ενότητα) est divisio administrativa Graeciae, quae magnitudine inter regiones et demos posita est. 74 unitates regionales reformatione administrativa Callicratis die 1 Ianuarii anno 2011 introductae ambitu saepe cum praefecturis sive nomis "ante-Callicraticis" congruunt. Vi politica carentes, quae ad regiones demosque translata est, pro numero incolarum sedes in consilio regionali obtinent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]