Gyaros

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gyaros (Gyarus)
Γυάρος et Γιούρα
Gyaros (Gyarus) (Greece)
Gyaros (Gyarus)
Gyaros (Gyarus)
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Cyclades
Area 19 km²
Altitudo maxima 490 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Syros
Demographia
Numerus incolarum 0
Spissitudo 0 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs Gyari Cycladum insulae
Situs Gyari Cycladum insulae

Gyaros[1][2] (Graece Γυάρος, vulgo etiam Γιούρα) est insula Aegaei maris, in catena insularum Cycladum inclusa. Ad demum Syrum in regione Aegaei Australis pertinet.

Gyaros inter insulas maiores Andros, Tenos, Syros, Cythnos et Cea sita areae est 19 km² (longitudo maxima: 8,5 km, latitudo maxima: 4,5 km). Insula est arida, minima vegetatione, montuosa; summus mons ad altitudinem 490 metrorum surgit.

Historia[recensere | fontem recensere]

In insula orientali antiqua vestigia agrorum, qui gradatim ad planitiem redierunt, inveniuntur. Ibi prope fontem molesque reliquiae sunt vici antiqui Gyari. Insula pauper et arida erat ː itaque tempore Romanorum metuendus exsilii locus fuit quem senatores relegatis collegis deprecari solebant ː tum imperatori clementiam suam ostendere licebat dum aliam et proximam insulam invicem designat[3]. Post secundum bellum mundanum et imprimis tribunis regentibus (1967–1974) in insula castra carceralia erant hominum, qui pro regimine factionis communisticae pugnaverant aut postea regimini tribunorum contrarii fuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Att. 5.12.1 et 5.12.2; Mela Chor. 2.111; Tac., Ann. 3,68-69; 4,30.
  2. Etiam Gyara (a Γύαρα, τά) n/pl (Antoninus Pius apud Frontonem, epist. 2.2) et Gyara f. (Plin. nat. 8.104 & 222; Sen. Helv. 12.6.4).
  3. Tacitus, Annales 3,68-69; 4,30. Philo Alexandrinus, In Flaccum 151. Iuvenalis 1,73; 10,170

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!