Jump to content

Marcus Pascha

E Vicipaedia

Marcus Pascha (natus Μάρκος Αποστολίδης, mortuus 1888 Constantinopoli) fuit medicus Ottomanicus et primus praeses Lunae crescentis Turcicae.

Scholam elementarem ac mediam Marcus Pascha in insula Syro frequentavit. Postea familia eius Constantinopoli sedes collocavit, ubi in Mekteb-i Tıbbiye-i Şahane (academia medica militaris) studiis incubuit. Ultimo studiorum anno nosocomio chirurgico praefectus est. Anno 1861 Hekimbaşı sultani Abd-ul-Aziz factus est. Alii honores secuti sunt. Marcus Pascha una cum Aziz Bey Lunae crescenti Turcicae condendae studuit.

Marcus Pascha apud plebem ut bonus ac patiens medicus notus erat. Itaque etiam his diebus in Turcia illud dicitur:"anlat derdini Marko Paşa'ya (narra sollicitudines tuas Marco Pascha).