Canalis Corinthius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regio circa Corinthum sita
Despectus in canalem
Regio canalis ex aere visa.

Canalis Corinthius (Neograece Διώρυγα της Κορίνθου) est fretum 6346 metrorum longitudine in Isthmo perfossum, quod continentem Graecam a Peloponneso separat. Fossiones canalis inter annos 1881 et 1893 factae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Isthmus Corinthius navibus, quominus via recta a Saronico sinu in Corinthium sinum pervenirent, obstabat, quare iter longum periculosumque circa Peloponnesum facere necesse erat. Itaque naves mercesque per diolcum trahebantur. Iam autem antiquitate pluries temptatum est fretum perfodere, ut Plinius (Naturalis historia 4.10) narrat: "Quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demetrius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto."

Saeculo XIX exunte demum hoc opus perfectum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bela Gerster (1884): L’Isthme de Corinthe. Tentatives de percement dans l’antiquité (Bulletin de correspondance hellénique, vol. 8), p. 225–232 (in interrete: textus completus
  • Walter Werner (1997): The largest ship trackway in ancient times: the Diolkos of the Isthmus of Corinth, Greece, and early attempts to build a canal (The International Journal of Nautical Archaeology, vol. 26/2), p. 98–119.
  • Hans-Georg Glasemann (2010): Die Finanzgeschichte des Kanals von Korinth. Historische Wertpapiere 1882-1977. ISBN 978-3-83702-577-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem Corinthium spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!