Ano Syros
Locus: 37°26′59″N 24°56′8″E
Numerus incolarum: 621, 1 160, 1 190, 862, 1 729
Gestio
Tabula aut despectus
Ano Syros (Άνω Σύρος, quae appellatio Latine "Syros Superior" valet) est urbs et pristinus demus Syri insulae in catena Cycladum (Graecia) sita. Ex administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) ab anno 2011 pars est demi Syros-Hermupoleos, cuius est unitas popularis (Graece: δημοτική ενότητα). Unitas popularis insulam Gyarum non habitatam (a Syro in boreo-occidentem versus situm) et Barbarusa. Ano Syro 3376 incolae sunt (census anni 2001); area est 67 014 km².
Ano Syros vetus urbs ("Palaeopolis") maioris urbis hodiernae nomine Hermupolis est. A mari visa in colle sinistro sita gradatim in portum sive novam urbem descendit, quae anno 1834 condita est. Urbes quidem indissolubiliter conexae sunt.
Etsi multi "Syro-Francorum" Catholicorum et quidem locupletiores nova in urbe sedes collocaverunt, tamen Ano Syros usque ad hunc diem maxima ex parte a Catholicis habitatur. Summo in colle ecclesia cathedralis Sancti Georgii sita est, infra conventus Capuccinorum anno 1633 conditus et monasterium Iesuitarum.
Aliter ac Hermupolis, quae est urbs stilo neoclassicistico aedificata, Ano Syros aspectum vici praebet, quales multis in insulis Cycladum inveniri possunt: Angiporta inter aedificia candida montem ascendunt huc illuc serpentes, interdum area se aperit, quae saepe frondibus arboris tegitur.
In area Marci Bambacaris aenea imago faciem notissimi buzucistae ac interpretis rembetici exprimit. Prope est parvum museum artifici dedicatum et taberna nomine "O Lilis", ubi saepe cecinisse traditur.