Emmanuel Mpenaces

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Emmanuel Mpenaces (Graece Εμμανουήλ Μπενάκης; in insula Syro natus anno 1843; mortuus 1929), e familia paeninsulae Mane ortus, fuit mercator Alexandriae, minister oeconomiae nationalis Graeciae, demarchus urbis Athenarum. Anno 1920 Lutetiae profectus est in exsilio cum socio Eleutherio Benizelo, sed paullo post Athenis revenit.

Pater fuit et amatoris artium Antonii Mpenacis et scriptricis Penelopes Deltae. Domus eius Athenis ad nexum vicorum Κηφισιάς (hodie Βασιλίσσης Σοφίας) et Κουμπάρη, quam anno 1910 emit posteaque amplificavit, hodie e dono filii Museum Mpenaceum recelat.

Index magistratuum[recensere | fontem recensere]

  • Praeses Camerae Commercii Alexandriae
  • Minister rerum rusticarum, commercii, manu facturae Graeciae 2 Ianuarii 1911 - 31 Maii 1912
  • Demarchus urbis Athenarum 1914 - 1920

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helen Gardikas-Katsiadakis, "Η γνωριμία Βενιζέλου και Μπενάκη" in Proceedings of the VII International Cretological Congress (Rhithymnae 1995) vol. 3a.