Archidioecesis Naxiensis, Andrensis, Tinensis, et Myconensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Archidioecesis Naxiensis, Andrensis, Tinensis, et Myconensis est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Graecia sita cum sede in insula Teno. Insulae Naxos, Paros, Andros, Antiparos, Amorgos, Delos, Tenos et Myconos ad archidioecesim pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Naxos saeculo XIII ineunte post Constantinopolim ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnatam (1204) in potestatem Venetiarum civitatis venit. Postquam Marcus Sanudo Ducatum Naxium condidit, a Sancta Sede nova dioecesis nomine "Dioecesi ducatus Archipelagi" erecta et anno 1522 in archidioecesim evecta est. Die 3 Iunii anno 1919 dioeceses Andros, Tinos et Myconos cum archidioecesi coniunctae sunt. Cum Venetiis regnantibus maxima pars incolarum Catholici fuissent, postea numerus eorum usque deminutus est, ut hodie tantum minimam incolarum partem efficiunt, Teno excepta, ubi fere dimidia incolarum pars Ecclesiae Catholicae adhaeret.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)