Syria (provincia Romana)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano

Syria fuit provincia Romana, anno 64 a.C.n. a Gnaeo Pomeio Magno, qui ultimum regem Antiochum XIII deposuerat,condita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 40 a.C.n. provincia Marco Antonio triumviro data est, qui eam anno 36 a.C.n. Cleopatrae VII reginae Aegypti amatae suae donum dedit. Antonio et Cleopatra anno 30 a.C.n. victis in provinciae statum denuo redacta est et a legatis Augusti pro praetore administrata est. Post bello civile anni 193, cum provincia Syria Pescennio Nigro favisset, a Septimio Severo imperatore, qui Pescennium vicerat, in provincias Syriam Coelem et Syriam Phoenicem divisa est.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Syria, cum esset provincia magna et ad finem cum regno Persarum sita, multis legionibus defendebatur. Itaque Augustus eam provinciam senatui non tradidit, sed ipse per legatos administravit. Quorum indicem hic invenies.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Cum incolae Syriae permulti et divitissimi essent, ibi et multae urbes fuerunt, inter alias:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964