Baššār al-ʾAsad

E Vicipaedia
(Redirectum de Baschar al-Assad)
Salire ad: navigationem, quaerere
Baschar al-Assad

Baššār Ḥāfiẓ al-ʾAsad (Arabice بشار حافظ الأسد‎; natus 11 Septembris 1965 Damasci) est praeses Syriae, imperator copiarum Syrarum, secretarius generalis illius factionis Baʿath internationalis quae a Syria dominata est, et secretarius regionalis rami factionis Syrii. Anno 2000 patri Ḥāfiẓ al-ʾAsad succedit, qui Syriam triginta annos usque ad mortem suum rexerat. Baššār in suffragiis annorum 2000 et 2007 confirmatus est, aliis autem candidatis non praesentibus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Hafiz al-Assad ab anno 1971 ad usque mortem anno 2000 praeses Syriae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Damasci et Londinii medicinae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Baschar post mortem fratris Basil, qui voluntate patris praeses succederet, casu autocinetorum mortuus est. Itaque Baschar novus heres reipublicae factus est. Cum Hafiz pater die 10 Iunii 2000 mortuus esset, Baschar suffragio populi die 10 Iulii 2000 praeses electus est et die 17 Iulii magistratum iniit. Initio Baschar libertatem maiorem populo dare in animo habere credebatur. Anno 2007 iterum paene omnibus suffragiis electus est, sed in facto dictator. Sed ab anno 2011, post Manifestationes Aegyptiae, magna pars hominum contra eum rebellant, praecipue in urbe Emesa et urbe Beroea.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lesch, David W. Syria: The Fall of the House of Assad. Nova editio. New Haven, CT: Yale University Press, 2013. ISBN 978-0-300-18651-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]