Civitas Islamica (regimen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terra cui Civitas Islamica imperat ex die 24 Augusti 2014.
Vide etiam paginam fere homonymam: Res publica Islamica

Civitas Islamica, Arabice الدولة الاسلامية al-Dawla al-Islāmiyya, etiam nomine longiori cognita "Civitas Islamica in Mesopotamia et Syria"[1] est grex rebellis et civitas non rite agnita in Iraquia et Syria impigre militans.[2] Quae, statum civitatis liberae a se pronuntiato habens, terras Iraquiae et Syriae postulat, aliis terris Syriae sensu lato (e.g. Libanus) vindicaturis. Quae civitas, annos primos Belli Iraquiensis constituta, fidem Alcaedae anno 2004 obligavit.

Grex et fautores in variis manibus rebellibus et tromocratibus consistit, inter quos Concilium Mujahidin Shura (organizatio prior), Alcaeda in Iraquia, Jaysh al-Fatiheen, Jund al-Sahaba, Katbiyan Ansar Al-Tawhid wal Sunnah, Jeish al-Taiifa al-Mansoura, et aliae gentes quarum homines sectam Sunniticam profitentur. In animo habet instituere caliphatum in regionibus maioritatis Sunniticae in Iraquia, deinde haec fundamenta ad comprehendam Syriam expandere.[3] Mense Februario 2014, post intestinum octo mensium certamen, Alcaeda se a Civitate Islamica in Iraquia et Levante separavit.[4] Die 29 Iunii 2014, duces civitatis Caliphatum, Abu Bakr al-Baghdadi Caliphum, nomenque civitatis Civitas Islamica tantum esse proclamaverunt.[5]

Quod Civitas Islamica plures cives inermes occidit, Foedus Arabicum hoc ut crimen contra humanitatem anno 2014 damnavit, Curator supremus Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis hoc scelus belli die 24 Iunii 2014 iudicavit, ac Concilium Salutis die resolutionem quae gestas Civitatis Islamicae contra humanitarium belli ius 15 Augusti 2014 publicavit.

Sodales notissimi[recensere | fontem recensere]

Duces
Alii

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arabice الدولة الاسلامية في العراق والشام al-Dawla al-Islāmiyya fī'l-ʿIrāq wa'l-Shām; abbreviatione DAESH. Al-Shām eadem regio est quae Syria sensu lato appellatur, Libanum, Palaestinam, Israelem, Iordaniam comprehendens
  2. "Profile: Islamic State in Iraq and the Levant (ISIS)". 7 Ianuarii 2014. BBC. 6 Ianuario 2014 .
  3. Cockburn, Patrick (9 Iunii 2014). "Battle to establish Islamic state across Iraq and Syria". The Independnent .
  4. Liz Sly (3 Februarii 2014). "Al-Qaeda disavows any ties with radical Islamist ISIS group in Syria, Iraq". The Washington Post .
  5. Der Spiegel, die 29 Iunii 2014.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documenta
Commentationes

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]