Publius Valerius Volusi f. Poplicola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In traditione historica Romanorum Publius Valerius Volusi f. Poplicola (nescimus, quo anno natus sit; mortuus anno 503 a.C.n.) primo anno reipublicae a regibus liberatae cum Lucio Bruto consul fuit (509 a.C.n. ?) : in summa quater consulatum gessit (509, 508, 507, 504) et bis triumphavit (509 et 504). Itaque legislator prudens et rerum civilium peritus (cognomen Publicolam a populo Romano inditum sibi meruit[1]), velut alter conditor mythicus Reipublicae Romanae cum Bruto habetur.

Quae de eo tradebantur partim ficta videntur adeo ut nonnulli clari historici moderni eum omnino fuisse negarint[2]. Nomen certe non fictitium est : nam vetustissima inscriptio (circa 500 a.C.n. exarata existimatur) Satrici in excavationibus nuperrime inventa (unde lapis Satricanus dicitur) nomen cuiusdam ducis sic refert : POPLIOSIO VALESIOSIO quod Latinitate Ciceroniana nihil aliud est quam Publii Valerii.

De origine gentis Valeriae[recensere | fontem recensere]

Gens Valeria, e Sabinis orta, Romam cum rege Tito Tatio venisse dicebatur[3]. Pater Publicolae Valerius Volusus fuit. Fratres Marcus Valerius Volusi f.[4] (cos. 505 a.C.n.) et Manius Valerius Maximus[5] (dictator anno 494 a.C.n.) fuerunt. Filius eius Publius Valerius P.f. Poplicola consul 475 a.C.n. erat. Filia quoque ei fuit Valeria quam obsidem regi Etruscorum Porsennae tertio consulatu tradidit atque nonnulli auctores eam cum heroide Clelia confundunt[6]. Secundum Plutarchum Postumio Albo nupsit qui ita gener Poplicolae fuit[7].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Antequam consul fieret[recensere | fontem recensere]

Particeps coniurationis fuit, per quam Lucius Tarquinius Superbus rex ultimus Romanorum expulsus est et cuius dux erat Lucius Iunius Brutus. In qua coniuratione Dionysius Halicarnassensis[8] partes maiores Valerio adsignat quam ceteri historici antiqui. Nihilominus primi consules rei publicae Romanae fuere Lucius Iunius Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus. Sed legati et clientes Tarquinii bonorum regiorum recuperandorum specie Romae manentes coniurationem de regno restituendo movere, cui interfuere cum alii nobiles adulescentes, tum duo filii Bruti consulis et nepotes Tarquinii Collatini e sorore nati quibus Aquiliis nomen erat. Servus quidam Vindicius nomine hanc coniurationem deprehendit. Cum nomina propinquorum ad consules deferre timeret, ad Valerium, privatum hominem sed comitate et benevolentia erga humiles homines notum, contendit atque crimen detexit[9]. Valerius populum convocavit atque litteras interceptas coram consulibus recitavit. Coniurati morte damnati instigantibus Valerio et Bruto supplicio adfecti sunt, quamquam Collatinus misericordiam eorum movere conabatur[10]. Sic quidem de ea coniuratione rettulerunt Dionysius et Plutarchus : nam secundum Titum Livium[11] Valerius eo tempore iam consul in locum Collatini creatus erat.

De primo consulatu[recensere | fontem recensere]

Mox Lucius Tarquinius Collatinus, sive propter nomen invisum Tarquiniorum sive ob suspiciones e clementia erga coniuratores natas, infesto populo in exilium fugere coactus est. In eius loco Poplicola primus consul suffectus cum Lucio Iunio Bruto fuit.

De pugna ad silvam Arsiam[recensere | fontem recensere]

Paulo post novi consules apud silvam Arsiam dictam (cui luco herois Horatii apud Dionysium et Plutarchum nomen est[12]) cum Veientibus Tarquiniensibusque Tarquiniorum regnum Romae restituere conantibus proelium commisere. Tum Brutus equitatum ducens statim atque Arruntem unum e tribus filiis Tarquinii Superbi in acie hostium vidit, equo immisso adversus eum invehitur. Pari impetu et ira ambo incitati contrariis hastarum ictibus haeserunt et simul perierunt. Postea diu aequo Marte pugnatum est donec acies nocte dirimerentur[13]. At prima vigilia vocem divinam creditam[14] e luco ortam audierunt proclamare Romanos victores esse quia uno plures hostes occidissent. Tunc Etrusci pavidi domum fugerunt[15]. Consul Valerius postridie pugnae, quae erant Kalendae Martiae anni 509 a.C.n., de Veientibus Tarquiniensibusque primus e consulibus triumphavit[16], quod postea in Fastis Capitolinis relatum est. Die sequenti collegam Brutum coram populo laudavit, qui mos postea in claris viris servatus est[17] et ceterum funus in eius honorem ordinavit.

Quomodo benevolentiam plebis captarit[recensere | fontem recensere]

Mox tamen diri rumores de consule Valerio circumferebantur : nonne magnam domum summa Velia aedificare coeperat, Foro velut arcem imminentem, unde omnia prospecturus esset ? Praeterea de novo collega in locum Bruti subrogando cogitare non videbatur, sed imperium solus retinebat. Itaque vulgo eum accusabant quod regnum adfectaret. Quod ubi sensit Valerius statim domum solo aequavit atque habitare in loco demisso constituit. Alias res quoque novavit quibus reverentiam populi ostenderet : nam intra pomerium fascibus quos lictores prae consulibus gerebant secures adimi iussit, quia ius civium necandorum significabant. Quin etiam quotienscumque in contionibus vel comitiis populum adloquebatur fasces demitti iubebat ; quo pacto maiestatem populi maiorem quam consulum esse confitebatur. Numerum quoque lictorum minuit : nam dum mense alterno duodecim lictores alteri consulum praeeunt, collega eius sine lictoribus velut privatus ire debebat, ne duplicatus numerus eorum plebi terrori esset (iam duodecim lictores regibus fuerant)[18]. Praeterea leges libertatem populi tuentes tulit de quibus infra dicemus. Talibus moribus cognomen Publicola sibi meruit, ut qui populum colebat.

Quibus rebus effectis comitia collegae habuit : primo Spurius Lucretius Tricipitinus ac paulo post eo mortuo Marcus Horatius M.f. Pulvillus consules suffecti creati sunt[19].

De reliquis consulatibus[recensere | fontem recensere]

Consul iterum anno 508 a.C.n. et consul III 507 a.C.n. contra Porsennam regem pugnavit, consul IV (anno 504 a.C.n.) contra Sabinos et Veios. Post mortem anno sequente funus publicum ei decretum est[20].

De legibus Valerianis[recensere | fontem recensere]

De fontium fide[recensere | fontem recensere]

An haec omnia vera sint, quae Livius nobis tradidit, ignoramus[21].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Richard Jean-Claude, À propos du premier triomphe de Publicola. In: Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité T. 106, N°1. 1994. pp. 403-422. [1]
  • Fridericus Münzer, De Gente Valeria, dissertatio inauguralis historica, quam... publice defendet auctor Fridericus Münzer,... Oppoliae : typis E. Raabe, 1891.
  • Pallud Anna, Publius Valerius Publicola, Hypothèses 2002/1(5) pp.217-224. Francice

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plut. Popl. X,9.
  2. E. Pais, Storia critica di Roma II pp.117-123.
  3. Plut. I,1. Dion. Hal. IV,67,3.
  4. Plut. V et XIV,6 et XX,1.
  5. Dion. Hal. VI,39-45 et 57-58
  6. Plutarchus XVIII,3 et XIX.
  7. Popl. XXII,4.
  8. Ant. Rom. IV,67,3-4. Apud Lucretiam erat antequam Brutus adveniret.
  9. Dion. Hal. V,7,4-5.
  10. Plut. Popl. cap. III-VII.
  11. II,2,11 et II,4,6.
  12. Ant. Rom. V, 14 et 16. Poplicola IX,2.
  13. Sic Dionysius, at imbre dirimuntur apud Plutarchum et vox interdiu auditur et pugna eodem die renovata Romani vincunt.
  14. Sive Silvani (Titus Livius), sive Fauni (Dionysius) sive ipsius Horatii cui lucus consecratus erat (Dionysius).
  15. Plut., Popl. IX. Val. Max. I,8,5. Dion. Hal. V,14-16.
  16. Titus Livius II,6-7. Plut. Popl. IX,9.
  17. Dion. Hal. V,14-17.
  18. Titus Livius II,7-8. Val. Max. IV,1,1. Plut. Popl. X.
  19. Titus Livius II,8,3-5. Plut. XII,5.
  20. Dion. Hal. Ant. Rom. V,48.
  21. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1103-1104


Antecessores:
L. Iunius M.f. Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus
Consul
508 a.C.n.
cum
Tito Lucretio Tricipitino
Successores:
ipse III et Marcus Horatius M.f. Pulvillus II


Antecessores:
T. Lucretius Tricipitinus et ipse II
Consul
507 a.C.n.
cum
Marco Horatio M.f. Pulvillo II
Successores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus


Antecessores:
Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?) et Publius Postumius Q.f. Tubertus
Consul
504 a.C.n.
cum
Tito Lucretio Tricipitino II
Successores:
Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II