Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) primum Sabinus nobilis ac potens, deinde senator Romanus fuit. Nomen Sabinum eius, antequam Romanus fieret, Attius Clausus[1] vel potius Atta Clausus[2] fuisse dicitur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Appius Claudius, ut fama fert, conditor gentis Claudiae fuit. Origo eius ager Sabinorum erat. Filii eius Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus, consul anni 460 a.C.n. et Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus, consul annis 471 et 451 et decemvir eiusdem anni fuerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis pacem cum Romanis petebat, itaque patriam reliquit et Romae senator factus est[3]. Anno 495 a.C.n. consul electus est. Eo anno Tarquinius Superbus rex Roma expulsus mortuus est. 15 Maii eius anni templum Mercurii dedicatum est.[4]. Livius de eius animo sic iudicavit : "Appius et insita superbia animo et ut vanam faceret collegae fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere." Appius tam ingratus populo fuit, ut cum collega magistratu abeunt[5]. Anno 494 a.C.n. plebs in Montem Sacrum se recessit, ut contra vim patrum certaret.

In Antiquitatibus suis Dionysius Halicarnassensis, qui rhetor erat, quinque longas orationes in ore Appi Claudii posuit, excellentiae artis oratoriae suae exhibendae causa. In omnibus Appius plebis desideratis adversatur atque praestantiam patriciorum tuetur. Re vera tamen dubiae fidei sunt quae de illis antiquis temporibus tradebantur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]