Marcus Valerius Volusi f.

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Valerius Volusi f. (natus ignoto anno saeculi 6, mortuus anno 496) senator Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Volusus, fratres Manius Valerius Maximus (dictator anni 494) et Publius Valerius Volusi f. Poblicola, consul annorum 509, 508, 507 et 504.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 505 consul creatus et cum collega Publio Postumio Q.f. Tuberto, postquam Sabinos vicerunt, triumphum egit. Postea legatus ad Latinos missus est, ut posceret, ne ii Lucium Tarquinium Superbum regem Romanorum expulsum et Octavium Mamilium adiuvarent[1]. Anno 496 proelio ad Lacum Regillum contra Latinos et regem Tarquinium caesus est[2].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1092
  2. Livius, Ab urbe condita II 16, 1; 20, 1-3


Antecessores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus
Consul
505 a.C.n.
cum
Publio Postumio Q.f. Tuberto
Successores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola IV et T. Lucretius Tricipitinus II