Epitome rerum Romanarum (Florus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flori Epitome rerum Romanarum sive Epitome de T. Livio bellorum omnium annorum DCC est opus historicum, quod de rebus gestis, et praecipue de bellis, rei publicae Romanorum ab Urbe condita usque ad principatum Augusti narrat. Auctor huius operis fuit Florus quidam, imperatoris Hadriani aequalis, et, ut credunt eruditi, idem ac poëta nomine Publio Annio Floro cognitus.

Titulus operis certe non traditur. Nam codices manuscripti inter se differunt. Titulorum unus est: Epitoma de Tito Livio. Florus quidem verbis Livii utitur, sed eum epitomare non videtur; in praefatione enim causae operis disseruntur: se in brevi quasi tabella res gestas amplecti velle, ut admirationem et magnitudinem imperii ostendat; tum qui populum Romanum quasi unum corpus consideret, gradus quattuor inventurum esse. Itaque Florus non modo animum ad laudes intendit, sed etiam ad vitam populi Romani quasi hominis unius; quae in quattuor gradus dividitur, qui sunt: infantia, adulescentia, iuventus, senectus.

Prima aetas usque ad reges expulsos pertinet, secunda ad Italiam subactam. Deinde ultimi anni rei publicae liberae describuntur. Haec est tertia aetas, quae iterum dividitur: in centum et aureos et ferreos annos. Florus hos aureos vocat, quia populus Romanus gentes transmarinas superans imperio orbis terrarum potitur, illos ferreos, quod Romani luxuria commoti in bella civilia delabuntur. senectutem in praefatione propositam tamen omittit, eam esse de inertia Caesarum indicans.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • Velleius Paterculus et Florus, Histoire romaine: traduction nouvelle interprr. P. Hainsselin, H. Watelet. Lutetiae: Garnier, 1931. (Latine, Francogallice)
  • Florus, Römische Geschichte interpr. Günter Laser (cum commentario). Darmstadt 2005. ISBN 3-534-18122-0. (Theodisce)
Eruditio
  • A. Eussner, "Julius Florus und Festus Rufus" in Philologus vol. 37 (1874) pp. 154-161. (Theodisce)
  • Peter Emberger, Catilina und Caesar. Ein historisch-philologischer Kommentar zu Florus (epit. 2,12-13). Hamburg 2005 (Studien zur Geschichtsforschung des Altertums, 12). ISBN 3-8300-1981-5. (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]