Spurius Larcius Rufus (Flavus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spurius Larcius Rufus vel Flavus bis consul Romanus saeculo 6 et 5 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Nihil certi de eius vita novimus[1]. Anno 507 cum aliis Horatium Coclitem adiuvit, qui pontem in Tiberim contra Etruscos et Porsennam regem defendebat[2]. Annis 506 a.C.n. et 490 consul fuisse videbatur. Postea legatus in Campaniam ad frumentum emendum fuit et contra Etruscos pugnavit[3]. Consul II cum aliis consularibus ad Gaium Marcium Coriolanum missus est et anno 387 a.C.n., dum ambo consules militant, praefectus Urbi Romae fuisse dicitur[4]. Postremo anno 482 Interrex ad comitia habenda fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1146
  2. Livius, Ab urbe condita II 10, 6-7
  3. Livius, Ab urbe condita II 11, 7-10
  4. Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,64.


Antecessores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola III, Marcus Horatius M.f. Pulvillus II
Consul
506 a.C.n.
cum
Tito Herminio Aquilino
Successores:
Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?), Publius Postumius Q.f. Tubertus
Antecessores:
Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus
Consul
490 a.C.n.
cum
Quinto Sulpicio Camerino Cornuto
Successores:
Gaius Iulius Iullus et Publius Pinarius Mamercinus Rufus