Publius Valerius P.f. Poplicola
Publius Valerius P.f. Poplicola (natus anno incerto, mortuus in secundo consulatu anno 460 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Publius Valerius Volusi f. Poplicola erat, qui annis primis rei publicae ter consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Valerius anno 475 a.C.n. primo consul electus est. Eo anno Veientes et Sabinos vicit et de eis triumphavit[1]. Anno censuit, it de 471 lege Publilia a tribuno Publilio Volerone rogata decerneretur, qua tribuni plebis nunc comitiis tributis eligantur, de quibus antea comitia centuriata decreverant[2]. Cum anno 462 consules creari non potuerunt, Valerius interrex consules creavit[3]. Ipse anno 460 iterum consul electus est. Eo anno Sabini et exules Romae viventes duce Appio Herdonio Capitolium occupaverunt. Valerius contra eos milites et cives Romanos duxit, Sabinos vicit, Herdonium necavit, sed ipso in proelio necatus est[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 53,1-3
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 56; Dionysius Halicarnassensis IX 41-49
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita III 8,1
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita III 15,5-18.11; Dionysius Halicarnessensis X 14,1-17,1
Antecessores: Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus |
Consul 475 a.C.n. cum Gaio Nautio Sp.f. Rutilo aut Rufo |
Successores: Lucius Furius Medullinus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso |
Antecessores: Publius Volumnius M.f. Amintinus Gallus et Servius Sulpicius Camerinus Cornutus |
Consul 460 a.C.n. cum Gaio Claudio Ap.f. Inregillensi Sabino |
Successores: Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus) |