Lapis Satricanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lapis Satricanus est titulus tofi luridi anno 1977 Satrici apud Latinam urbem repertus, in quo duo versus antiquissima Latinitate litteris continuis inscripti sunt.[1] Anno fere 500 a.C.n. exaratus esse videtur aut paulo antea.

De lapide reperto[recensere | fontem recensere]

Quisquis a Roma profectus 60 fere chiliometra secundum Vulturnum iter facit, ad Satricum pervenit, olim Latii veteris urbem, de qua Romani cum Volscis dimicabant. Hodie locus archaeologicus est in parte meridionali viculi Le Ferriere situs. Satricum sedes fuit Matris Matutae, cuius duo templa ab archaeologis effossa sunt. Die 13 Octobris 1977 grex archaeologorum Batavorum stylobatam meridionalem inspicientes fragmentum tofi reppererunt, in quo titulum quendam litteris saeculi VI propriis incisum viderunt. Hoc fragmentum tofinum ad meridionalem Templi II stylobatam firmandum usurpatum olim fuit pars monumenti cuiusdam, quod ante novum templum, i.e. Templum II, anno 490 aut prius aedificatum exstiterat. Inter omnes fere constat titulum Lapidis Satricani anno 500 aut paulo prius factum esse.

De titulo inscripto[recensere | fontem recensere]

Lapis Satricanus ex duobus versibus constat, quorum primi initium tribus quattuorve litteris caret, cum secundus integer sit.

[– – –]IEISTETERAIPOPLIOSIOVALESIOSIO
SVODALESMAMARTEI

Initio excepto scriptura facile legi potest:

[– – –]IEI STETERAI POPLIOSIO VALESIOSIO
SVODALES MAMARTEI
[– – –]ii stetere, Publii Valerii sodales, Marti
' [– – –]ii, Publii Valerii sodales, (hoc monumentum)
Marti statuerunt'

Haec interpretatio posita est in multarum disciplinarum editione a Conrado M. Stibbe & aliis eruditis curata.[2] Hodie constat inter omnes primum verbum, cui 3-4 litterae initiales desunt, in IEI litteras desinere. Itaque facile est intellectu de nominativo plurali subiecti sententiae agi. Variae sunt positae formae sicut [SAL]IEI Saliī et [SOC]IEI sociī, qui, quamquam compositione idonei, alioqui dubii videntur.

Adnotationes morphologicae[recensere | fontem recensere]

  1. STETERAI idem valere ac stetēre (= steterunt) vulgo intellegitur. De ipsa forma ambigitur, utrum formae q.e. stetēre fons sit, an digressio Satricanae Latinitatis propria sit.
  2. POPLIOS VALESIOS nomen habet casus genetivi formam (POPLIOSIO VALESIOSIO) ex lingua Protoindoeuropaea (cf. Sanscrite -asya et Homerice -οιο [ < *-οσιο]) oriundam. Quod ad Latinitatem Urbis Romae attinet, huiusmodi genetivus dialectum olet. Ex alia parte dici potest Latinitatem sexto saeculo nondum exstitisse uniformem, sed pro locis variasse.
  3. Nomen Martis stirpe reduplicata q.e. Mamart- in linguis Italicis reperitur, cum stirps Latinitatis antiquissimae propria Mavort- sit, ex qua Mart- orta esse videtur.[3]

De interpretatione rerum[recensere | fontem recensere]

Secundum vulgarem interpretationem, sodales (SVODALES) Publii Valerii (POPLIOSIO VALESIOSIO) monumentum quoddam Marti (MAMARTEI) statuerunt. Qui fuerunt hi sodales? Quis Poplios Valesios? Hae quaestiones inter se conexae esse videntur. Forsitan fuerit Poplios Valesios

  1. aliquis ex Sabinis, ex quibus constat gentem Valeriam oriundam esse.[4]
  2. aliquis ex illustribus hominibus inter Satricanos versatis.[5]
  3. aliquis ex gente Valeria Romae sedem habentibus.[6]
  4. is, qui apud rerum scriptores Publius Valerius Volusi f. Poplicola (primum cos. 509; mortuus 503) nuncupatur.

Hae coniecturae, si rationem respicimus, aeque probabiles sunt,[7] quamquam plurimi philologi nimirum cohaerentis doctrinae adsequendae desiderio adducti sunt, ut hominem eligerent, de quo aliquid saltem cognitum haberent.[8]

Aliae opiniones[recensere | fontem recensere]

Quod ad litterarum notas attinet, lapis Satricanus haud difficilis est lectu. Titulus unam tantum sententiam compositione ambiguam continet. Sunt qui demirentur, cur POPLIOSIO VALESIOSIO SVODALES, si a subiecto dependeat haec phrasis, verbo (STETERAI) separetur.[9] Quamquam – in lingua Latina, ordo verborum liber est. Quodsi titulus verbo q.e. [SAL]IEI 'Salii' incipiat,[10] res aliter expedienda sit:

[SAL]IEI STETERAI POPLIOSIO VALESIOSIO
SVODALES MAMARTEI
Salii statuerunt Publii Valerii (effigiem, statuam), sodales Marti
'Salii, sodales Marti (colendo), statuerunt Publii Valerii (effigiem, statuam)'

In hac lectione, vocabulum q.e. SVODALES, licet a verbo [SAL]IEI dependeat, non potest caput esse, cui POPLIOSIO VALESIOSIO adtribuatur, nam Salii numquam cuiusquam privati sodales fuerunt. Porro, ordinem religiosum significare non potest, nam sodalitatem religiosam sine nomine esse aut cum nomine hominis vivi commemorari insolitum sit.[11] Ergo adprobari non posse videtur haec lectio, quae insuper eo debilitatur, quod POPLIOSIO VALESIOSIO genetivus exposito cui adtribuatur capite caret. Itaque mente concipiendum sit effigiem, statuam vel sim. per ellipsin loco obiecti detractam esse, quod quidem in titulis rei publicae insolitum est.[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL I2, 2832a; Lapis Satricanus (1980).
  2. Lapis Satricanus (1980).
  3. Cursus mutationis hic fuisse videtur: Māvors > *Māors [e quo Maurtia, forma Ardeatina digressa est] > Mārs (Leumann 1977: 82 & 120-121). Et vix a vero fallamur, si formam q.e. Māwors dicamus ex forma q.e. Māmers [< Māmars] ortam esse: in syllabis contiguis, /m...m.../ in /m...w.../ dissimilitudinis causa mutatam esse.
  4. Versnel (1982: 206-208).
  5. Versnel (1982: 202-205).
  6. Versnel (1982: 211-212).
  7. Versnel (1980: 136): "Quisquis in hoc scientiae statu se crediderit certam electionem harum opinionum facere posse ... finem scientiae et probabilitatis transibit" (emphasis auctoris).
  8. Etiam Versnel (1980: 136-137) lancem in Volusi filium paululum propendere dicit. Inde subit animum illud de ebrio quodam clavem domus quaeritanti narratum (Kaplan 1964: 11): Rogatus, cur non alibi nisi sub lucerna viaria quaeritaret, respondit: "Quia hic lucidior est locus." De Poplicola dubitant Arcella (1992), Levi (1995), Ernst (1999).
  9. Versnel (1982: 199).
  10. De Waele (1981: 681).
  11. Versnel (1980: 121).
  12. Versnel (1982: 231-232).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arcella, Luciano (1992) L'iscrizione di Satrico e il mito di Publio Valerio. Studi e materiali di storia delle religioni 16, 219-247.
  • Ernst, Wolfgang (1999) Modular Readings (Writing the Monument): the case of Lapis Satricanus. Rethinking History 3, 53-73.
  • Heldring Barbara (1985) Satricum : a town in Latium, Tonden : Foundation Dutch Centre for Latium Studies, ( Satricana 1).
  • Hermon Ella (1999) Le Lapis Satricanus et la colonisation militaire au début de la République. In: Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité T. 111,2, pp. 847-881. [1]
  • Kaplan, Abraham (1964) The conduct of inquiry. Methodology for behavioral science. San Francisco, CA: Chandler Publishing Co.
  • Lapis Satricanus (1980) = Stibbe, Conrad M.; Colonna, Giovanni; de Simone, Carlo & Versnel, Hendrik S. (1980) Lapis Satricanus. Archaeological, Epigraphical, Linguistic and Historical Aspects of the New Inscription from Satricum. With an introduction by Massimo Pallottino. ’s-Gravenhage: Staatsdrukkerij, 1980. (Archaeologische Studiën van het Nederlands Instituut te Rome. Scripta Minora, 5.)
  • Leumann, Manu (1977) Lateinische Laut- und Formenlehre. München: Beck. (Handbuch der Altertumswissenschaft II 2.)
  • Levi, Mario Attilio (1995) Il lapis Satricanus e le genti romane. Revue internationale des droits de l'antiquité 42, 195-219.
  • Versnel, Hendrik S. (1980) Historical implications. Lapis Satricanus, 97-150.
  • Versnel, Hendrik S. (1982) Die neue Inschrift von Satricum. Gymnasium 89, 193-233.
  • de Waele, Jos A. (1981) [Recensio Lapis Satricani (1980).] Gnomon 53, 677-682.