Lucius Tarquinius Collatinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Tarquinius Collatinus (nescimus annum, quo natus et quo mortuus sit) cum Lucio Iunio Bruto consul primus Romanorum fuit, ut Titus Livius narrat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Tarquinii avus Arruns fuit, frater Lucii Tarquinii Prisci, quinti regis Romanorum. Pater eius Egerius erat[1], qui a Tarquinio Prisco Collatiae oppido Latino praepositus erat et ita filio suo cognomen Collatini tradidit. Lucretiam in matrimonium duxit, filiam Spurii Lucretii Tricipitini, qui postea primus consul suffectus creatus est.

Tarquinius Collatinus: imago ficta e Rouillii Promptuario iconum insigniorum (1553)

De expulsione regis[recensere | fontem recensere]

Sextus Tarquinius, filius Lucii Tarquinii Superbi regis, hospes in Tarquinii Collatini domum acceptus eius uxori vim attulit. Lucretia litteras de hoc crimine patri et marito dedit, qui cum Lucio Iunio Bruto et Publio Valerio Poblicola ad eam venerunt: Lucretiae iuraverunt, poenas sceleris daturum Sextum. Tum Lucretia misera mortem sibi dedit[2]. Haec causa fuit, cur populus regem Roma pepulerit.

Consulatus et exsilium[recensere | fontem recensere]

Collatinus consul factus est, sed brevi tempore post propter invidiam populi in nomen Tarquiniorum Lavinium in oppidum in exilium ire coactus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab urbe condita I 57. Nepos fuisse contra a Dionysio Halicarnassensi dicitur (Ant Rom IV,64) qui rationem temporum Lucii Pisonis sequebatur.
  2. Livius, Ab urbe condita, I 58


Antecessores:
Lucius Tarquinius Superbus (rex)
Consul
509 a.C.n.
cum
Lucio Iunio Bruto
Successores:
Titus Lucretius Tricipitinus et Publius Valerius Volusi f. Poblicola