Cloelia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Cloelia Porsennam fugit: illustratio e libro anno 1473 impresso, cum versibus Vergilianis ex Aen. 8.650-651

Cloelia femina Romana sexti saeculi est.

Lars Porsenna Cloeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum eius castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Cloelia deceptis custodibus noctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim traiecit. Quod ubi regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam excedere restituerunt. Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parte obsidum donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret. Productis obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat, et cum eis in patriam rediit. Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa via sacra, fuit posita virgo insidens equo.

Titus Livius Cloeliae historiam in secundo libro narrat (2.13), et Valerius Maximus in tertio (3.2). Boccacius etiam eam inter Mulieres Claris habet.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.

Nexus interni

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cloeliam spectant.