Publius Postumius Q.f. Tubertus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Postumius Q.f. Tubertus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus consularis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 505 a.C.n. primo cum Marco Valerio consul creatus est. Eo anno consules feliciter contra Sabinos pugnaverunt et triumphum egerunt[1]. Et anno 503 Postumius consul iterum electus est. Et hoc anno consules pugnaverunt atque triumphaverunt, ut Livius[2] scripsit:

"Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum."

At Dionysius Halicarnassensis[3] et Cassius Dio[4], diversam traditionem rerum secuti, de secundo consulatu Postumii aliter nos certiores faciunt : Postumius a Sabinis captus esset, nisi Menenius Agrippa ei auxilio venisset. Praeterea multos milites amiserat. Itaque, quamquam ambo consules mox claram victoriam de Sabinis rettulerunt, Menenio triumphus, Postumio ovatio tantum decreta est. Quae prima ovatio in historia Romana fuisse dicitur[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, II 16,1
  2. II 16, 7
  3. Ant. Rom. V,44-47.
  4. Frag. libri IV
  5. Plinius Maior Hist. Nat. XV,125.
Antecessores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus
Consul
505 a.C.n.
cum
Marco Valerio Volusi f.
Successores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola IV et T. Lucretius Tricipitinus II
Antecessores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola IV et T. Lucretius Tricipitinus II
Consul
503 a.C.n.
cum
Menenio Agrippa C.f. Lanato
Successores:
Opiter Verginius Opit. f. Tricostus et Spurius Cassius Vecellinus (aut Viscellinus)