Porsenna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porsenna
Proelium ad pontem Sublicium.

Lars Porsenna aut Porsena etruscus rex Clusii fuit, qui vixit saeculo VIo a.C.n.. Clusium sub eo regno opulentum fuit. Is Tarquinium regem Romanorum in exilium eiectum anno 509 a.C.n. Clusium recepit bellumque contra Romanos gessit, ut Tarquinii dominationem reduceret.

Tunc Etrusci Clusio cum Tarquinio rege Romam profecti hostes vicerunt, sed fabula narrat de victoria Romanorum ad pontem Sublicium. Ibi Gaius Mucius Scaevola et Horatius Cochles pro Romanis fortissime pugnaverunt

Porsenna mortuo magnum mausoleum aedificatum est, in quo magnas divitias condiderunt, ut complures auctores latini tradunt, inter quos Plinius Maior, qui in sua Historia Naturali scripsit (Porsenna) sepultus est sub urbe Clusi.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Porsenna spectant.