Silvanus
Jump to navigation
Jump to search

Statua Silvani primi saeculi aerae vulgaris
Silvanus in religione Romana fuit deus silvae et ruris. Cultus Silvani Romae et in provinciis vulgatissmus erat secundo et tertio saeculis.[1]
Origo huius dei et nominis eius varie explicatur. Alii ducunt nomen a deo Etrusco Selvan; alii a silva et suffixo adiectivali -an- (silvanus scilicet "Faunus" vel "Mars"); alii a vocibus silva et suffixo -no- "dominus"; tertia coniectura latius accipitur.[1] Forcellini autem dicit etymon nominis esse adiectivum Graecum ὑλαῖος "silvester".[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Mihály Loránd Dészpa, "Silvanus", in Brill’s New Pauly (2006).
- ↑ Aegidii Forcellini Onomansticon, s.v. "Silvanus".
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Silvanum spectant. |