Promptuarium iconum (Rovillius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus editionis Latinae (1553)

Promptuarium Iconum Insigniorum a Seculo Hominum est liber pulcherrimis figuris buxo incisis ornatus vultus mulierum et virorum illustrium ab origine mundi usque ad suam aetatem ostendentibus, qui Lugduni anno 1553 apud librarium Gulielmum Rovillium in lucem prodiit. Cum brevis vita uniuscuiusque addatur, quodam modo primus thesaurus biographicus universalis et imaginibus illustratus prelo typographico mandatus dici potest. Gulielmus Rovillius non tantum editor sed etiam magna ex parte auctor huius operis fuisse videtur quoniam longam praefationem praeposuit in qua propositum suum explicat et defendit ; nec ullum aliud nomen traditum est. Delineationes figurarum pictori Cornelio sive Hagensi sive Lugdunensi dicto ac Georgio Reverdy vulgo adtributae sunt[1]. Non tam ad eruditionem quam ad iconopraphiam et bibliopolium spectat hoc opus. Quia multa exemplaria venditurum sperabat G. Rovillius privilegium decem annorum ad quattuor linguas petivit et Promptuarium iconum Latine, Italice, Francogallice, Hispanice edidit. Necessarium fuit multa vendere : nam longum tempus ad scalpturam figurarum adhibitum magno constabat.

Descriptio libri[recensere | fontem recensere]

Opus in duas partes nativitate Christi, quam Rovillius anno 3962 post mundum creatum ponebat, divisum est ita ut per ordinem chronologicum homines ante Christum nati in prima parte, homines vero qui post Christum natum vixerunt in secunda parte collocarentur. Personae in hoc promptuario selectae ex omnibus regionibus mundi quarum historia tum nota erat desumptae sunt : ita in prima parte sunt plurimae personae Biblicae ab Adam et Eva, Aegypti (Isis et Osiris), Persae (Darius, Xerxes, Artaxerxes atque etiam personae Cyropediae, mythistorici Xenophontei: Abradatas et Pantheia), Graeci et Romani non tantum duces et reges cum uxoribus sed etiam scriptores (Vergilius et alii) et philosophi (Plato, Aristoteles, et alii). Desunt tamen Galli et Vercingetorix : Celtae a Francis nondum ut maiores sui honorabantur ! In secunda autem parte anno 1577 in secunda editione aucta inveniuntur imperatores Romani et Germanici, imperatores Byzantini, duces barbari (Attila...), reges Francorum usque ad Henricum tertium[2], principes civitatum Italianarum, nonnulli papae, humanistae (Franciscus Petrarca, Erasmus, Gulielmus Budaeus, Thomas Morus, Andreas Vesalius et alii) atque etiam Turcae (Sulimanus et alii), et Arabi (Mahometus et alii). In prima editione personae aetatis recentioris multo pauciores erant.

Summis paginis supra textum paria iconum illustrium hominum[3] in circulis ponuntur velut ac si duae partes unius et eiusdem numismatis forent, quod re vera ne fieri quidem potuit quia nummi antiqui raro duo capita praebent : plerumque si caput ex una parte fuit, variae figurae ex altera conspiciuntur. Insuper omnes tituli illorum suppositorum numismatum abecedario et lingua Latina inscripti sunt, etiamsi homines depicti Hebraei, Arabi, Turcae, Graeci erant. Quod ne verisimile quidem est.

De linguis et editionibus[recensere | fontem recensere]

Versiones Gallica, Latina, Italiana anno 1553 simul in lucem prodierunt, Hispanica vero tantum anno 1561. Etenim Gulielmus Rovillius familiaribus adfinitatibus et commercii rationibus cum librariis in Italia et in Hispania coniunctus erat, per quos libros suos in illas regiones divendebat atque invicem novos libros ab eis accipiebat (multo plures ex Italia quam ex Hispania). Versio Latina ad ceteras regiones Europae spectabat, ubi variae dialecti Germanicae in usu erant et ideo Latinitas diutius viguit. Quae editio regi Francorum Henrico II dicata erat.

  • Versioni Gallicae regis sorori Margaritae dicatae hic erat titulus : Promptuaire des médailles des plus renommées personnes qui ont été depuis le commencement du monde: avec brieve description de leurs vies et faicts, recueillie des bons auteurs.
  • Italianae Catharinae Medicaeae, regis uxori ex Italia oriundae, dicatae : Prontuario de le medaglie de piu illustri, & famosi huomini & donne dal principio del mondo infino al presente tempo con le lor vite in compendio raccolte.
  • Hispanicae Carolo Quinto dicatae : Promptuario de las medallas de todos los mas insignes varones que ha avido desde el principio del mundo, con sus vidas contadas brevemente, y traduzido agora nuovamente por Juan Martin Cordero…

Verba vernacula « medalles, medaglie, medallas » sine ambagibus ad numismaticam alludebant atque Latine numismata dici solent potius quam icones.

Placuit ille liber et anno 1577/1578 « editio secunda, illustrium virorum qui a prima successerunt imaginibus aucta atque locupletata » Gallice Latine Italiane in lucem prodiit. Tum multos homines suae aetatis addidit Rovillius, litteris artibus scientiae medicinae iuri deditos. In appendice addenda ad primam partem quoque posuit in quibus inter alios notandi sunt Hippocrates, Galenus, Dioscorides, et alii, quorum opera Gulielmus Rovillius protulerat.

De antiquis iconum fontibus[recensere | fontem recensere]

Caput Medusae in denario antiquo inventum et Lucio Munatio Planco, Lugduni conditori, a Rovillio tributum.

Facile erat vultus imperatorum Romanorum cum eorum titulis e numerosis vetustis numismatibus ubique inventis delineare. Ian anno 1517 Romae antiquarius Andreas Fulvius et Iacobus Mazochius libellum talibus iconibus refertum publicarant[4] quem mox Lugduni librarius Franciscus Iustus et typographus Antonius Blancardus anno 1524 imitati sunt[5]. Et anno 1525 Argentorati Iohannes Huttichius seriem imperatorum nigris figuris impressorum usque ad suum tempus continuavit[6], quem libellum Lugduni Balthazar Arnolletus denuo anno 1550 imitabatur[7]. Atque eo ipso anno quo Promptuarium Iconum in lucem prodibat Iacobus Strada, antiquitatum collector et mercator, una cum librario Thoma Guerino Epitomen thesauri antiquitatum... Lugduni praelo typographi Ioannis Tornaesii Latine et Gallice mandabat[8], in quo imperatorum icones ex nummis delineatos cum vitis longioribus et brevi descriptione (verbis tantum) aversae partis nummorum dabat[9]

A quorum traditione aliquantulum secedebat Gulielmus Rovillius dum multas figuras omnis generis hominum addit quorum capita numquam in antiquis numismatibus expressa erant. Nec rem negat : nam in epistula ad lectorem, postquam diligentiam suam in numismatibus undique requirendis testatus est[10], facetissime confitetur, ne falsae monetae a quibusdam arguatur, multa capita quorum archetypa in numismatibus deerant ex historiis de illis hominibus traditis excogitasse et confinxisse, non aliter quam illustris sculptor Atheniensis Phidias Iovem, quem numquam viderat, e poetarum fabulis optime praeclareque sculpserat... Quin etiam purgat sese dum contendit praecipuam voluptatem percipendam in vultibus magnorum hominum spectandis in eo maxime constare quod eorum virtutes (vel vitia) in exiguo spatio velut transluceant[11] ; igitur vultus moribus congruentes fingere absurdum non erat : nam vultus animorum indices sunt et qui et quales fuerint ... ex vultu tamquam ex mentis speculo ratione physiognomica coniectari licet[12]. Ac re vera pleraeque personae primae partis numquam prototypa antiqua habuere.

Nihilominus quia collectores nummorum antiquorum Lugduni et in ipso G. Rovilli circulo abundabant (Gulielmus Caulius et Gabriel Simeoni quorum opera nummis aliisque antiquitatibus illustrata publicaturus erat, Iacobus Strada, Ioannes Grolier...) et antiquitates Romanae aetatis in ea regione e terra saepe eruebantur, praeter imperatores Romanos et eorum uxores nonnulli nummi antiqui hic et illic in Promptuario agnoscuntur. Unius tantum duas partes imprimi curavit, quem 'Iudae denarium' appellat[13], et in eo numismatistae statim drachmam Rhodiorum agnoscunt, capite radiante Solis ex una parte et rosa (insigne civitatis ob similitudinem nominum Graecorum) ex altera signatam. Item caput Iubae I archetypo antiquo simillimus est[14]. Alioqui plerumque capita deorum hominibus quorum nomina circum legebantur tribuit : Alexandro Magno caput Herculis leonina pelle copertum, Catoni caput divinum incertum[15], Publio Clodio caput Apollinis cum lyra pone cervicem[16], Metello Pio herma Iovis . . . Maxime ridiculus est Lucius Munatius Plancus, conditor Lugduni vel potius conditor Lugdunensis coloniae Romanorum, cui caput Medusae ex genuino denario antiquo[17] ab eius fratre Lucio Plautio Planco[18] percusso desumptum tributum est ; nam Rovillius titulum mutavit ne quid dubii cuiquam exsistere posset : etenim in denario antiquo legebatur L.PLAVTIVS ex una parte et PLANCVS ex altera sed Rovillius inscribi iussit LVTIVS(sic) MVNATIVS PLANCVS. Tanti ei fuit ut conditorem urbis suae in Promptuario Iconum honoraret.

De posteritate Promptuarii iconum[recensere | fontem recensere]

Quia numismaticae quodam modo vim intulerat, ut quos vellet homines in seriem capitum inserere posset, a veris numismatistis Promptuarium Iconum vel silentio praetermissum est vel reiectum. Nondum mortuo Rovillio Antonius Piso, egregius numismatista Gallicus, scribebat in libris quae de nummis antiquis tractarent Promptuarium iconum sese non ponere quia numismata in eo opere omnia ficta falsa adulterata sunt[19].

Contra, numismatica omissa nec semper servatis orbiculis circa capita, 'polycephalon opus' imitati sunt plures : iam anno 1559 Ioannes Tornaesius, filius maximi rivalis Rovillii in typographia Lugdunensi, opusculum Insignium aliquot virorum icones inscriptum apud patrem publicavit, in quo fictas imagines praecipuorum scriptorum et philosophorum antiquorum in unum colligebat[20]. Idem fecerunt de hominibus aliquo merito insignibus Theodorus Beza[21], Paulus Iovius[22], Achilles Statius, Andreas Thevetus[23]... Usque in septimum decimum saeculum hoc genus librorum pictorum florere perstitit.

De Berosi supposita doctrina[recensere | fontem recensere]

Caput Iovis Terminalis a Rovillio Quinto Metello Pio, filio Numidici, falso datus.
Verus denarius antiquus a Quinto Caecilio Metello Pio Scipione Nasica circa 46 a.C.n. percussus.

Anno 1498 inter alia scripta apocrypha Ioannes Annius Viterbiensis, theologiae professor ordinis praedicatorum Sancti Dominici, sive falsarius sive et ipse deceptus, opusculum Berosii publicavit et in reeditionibus commentario suo illustravit. Ille Berosius Chaldaeus erat, dei Beli sacerdos, cuius varia opera ab auctoribus antiquis memorantur, in primis historia Babyloniaca, sed omnia deperdita sunt. Nec quisquam hodie exstat qui textum tum editum genuinum fuisse existimet. Pauci tamen tum fuerunt eruditi qui hunc textum ut spurium statim reicerent : immo in prima parte sexti decimi saeculi saepe reeditus multos litteratos decepit, ut Ioannem Lemaire de Belges et ... Gulielmum Rovillium qui ab Annio Viterbiensi cum chronologiam antiquissimorum temporum sumpsit, tum et theologiam. Non tantum adseverat, ut Evhemerus in antiquitate iam fecerat, homines fuisse deos paganos sed eos cum personis Biblicis adsimulat, Saturnum cum rege Nemrod, Iovem cum filio Nemrod Belo[24], Zoroastrem cum filio Noe Cham[25], Iano quem et ipse e stirpe Noe fuisse vult uxorem Vestam tribuit[26] quod nusquam in genuinis litteris antiquis reperitur. Ita historiam Biblicam cum historia profana in unum confundebat. Certe quamquam Ianus in multis nummis antiquis semper bifrons expressus est et iam anno 1517 in libello Illustrium imagines inscripto Andreas Fulvius eum bifrontem ex nummo antiquo depinxerat, ille deus apud Rovillium vultum simplicem et ex nihilo excogitatum praebet.

Alias quoque fabulas in Promptuarium suum accepit : ita Pharamundum, primum Francorum regem a Troianis stirpem duxisse vult.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nemrod Saturnus.
  1. Baudrier IX, 204-207. Brun p.83.
  2. Henricum secundum in prima editione.
  3. Circiter 900 in totum sunt in secunda editione, 824 in prima.
  4. Illustrium Imagines, Romae, 1517.
  5. Imperatorum et illustrium virorum ac mulierum vultus ex antiquis numismatibus expressi, Lyon, in aedibus Antoine Blanchard, 1524
  6. 1526 Imperatorum romanorum libellus. Unà cum imaginibus, ad vivam effigiem expressis
  7. Imperatorum & cæsarum vitae, cum imaginibus ad vivam effigiem expressis. Huic æditioni addita sunt cum icunculis, & elencho, versus Ausonii, Mycilli, & Vellei poëtarum paucis ingentem historiam complectentes, Lugduni, Apud Balthazarem Arnolletum. M. D. XXXXX.
  8. Privilegium ad linguam Germanicam et Hispanicam et Italianam quoque valebat.
  9. Epitome thesauri antiquitatum, hoc est, impp. Rom. Orientalium et Occidentalium iconum, ex antiquis numismatibus quàm fidelissimè delineatarum: ex musaeo Iacobi de Strada Mantuani antiquarii
  10. ... nulli neque labori neque sumptui pepercimus ad eiusmodi eiconas cephalicas undique conquirendas...
  11. ...virtutumque omnium signa in spatio tam angusto sed augusto relucent...
  12. Secundum epistulam dedicatoriam ad Henricum II, Promptuarium Iconum est polycephalon opus ubi homines illustres capitibus tantum per lunarem veluti fenestellam prominent.
  13. Pars secunda, p.10.
  14. P. 157.
  15. P. 157. Babelon Porcia 7. Crawford 343.2 (quinarius)
  16. Babelon, Claudia 15. Crawford 494/23. Imago ex Illustrium imaginibus Andreae Fulvii sumpta qui titulum P.CLODIVS iam ab aversa parte ubi ad effigiem Dianae Luciferae legebatur ad caput Apollinis transposuerat.
  17. Babelon, Plautia 14-15. Crawford 454/1. Nummus in Museo Britannico
  18. In gentem Plautiam adoptatus erat.
  19. Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines..., 1579 : fol. III v° : "car le petit livre intitulé, Insignium aliquot virorum Icones, et le Promptuaire des Medalles, tous deux faicts à Lyon, et quelques autres livrets pareils, ne sont point à nombrer ici et sont meilleurs pour l'abregé qu'ils contiennent, que pour les medalles et visages qui y sont, la plus part feints, faux, et controuvez."
  20. Insignium aliquot virorum icones, Lugduni, 1559.
  21. Les Vrais pourtraits des hommes illustres en piete et doctrine , 1581
  22. Elogia virorum bellica virtute illustrium... in libros septem digesta, 1571
  23. Les vrais pourtraits et vies des hommes illustres grecz, latins et payens : recueilliz de leurs tableaux, livres, médalles antiques et modernes, 1584
  24. I p.10. Sed Saturnum etiam Camasenum (quia nepos Cham erat) appellat et Iovem cum Osiride, Iunonem cum Iside adsimulat (I.17) !
  25. I.12.
  26. I.15.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Imago ligno incisa regis Romani Anci Marcii e Promptuario iconum, quae denarium antiquum imitatur (sed titulus paulum immutatus est, addito MARIVS (sic)).
  • Hilaria Andreoli, "La storia in soldoni : il Promptuaire des medailles di Guillaume Rouillé", in Storia per parole e per immagini, Udinae, 2006 : 235-266.
  • Ernestus Babelon, Traité des monnaies grecques et romaines. 1ère partie, Théorie et doctrine, Parisiis, 1901 : 98-100.
  • Henricus Baudrier, Bibliographie lyonnaise : recherches sur les imprimeurs, libraires, relieurs et fondeurs de lettres de Lyon au XVIe siècle, Lugduni 1895-1896 (12 volumina) : tomus IX paene totus Gulielmo Rovillio dicatus.
  • Robertus Brun, Le livre français illustré de la Renaissance : étude suivie du catalogue des principaux livres à figures du XVIe siècle, A. et J. Picard, 1969
  • C.E. Dekesel, Bibliotheca nummaria : bibliography of 16th century numismatic books : illustrated and annotated catalogue, London : Spink, 1997.
  • Iohanes Dubu, "Le Promptuaire des medalles de Guillaume Rouillé" in Il Rinascimento a Lione, Romae, 1988 : 185-219.
  • Franciscus Haskell, History and its images : art and representation of the past, Yale University, 1993, secundo capitulo.
  • Elisa Rajchenbach-Teller, "Guillaume Rouillé, libraire à Lyon" in Passeurs de textes : imprimeurs et libraires à l'âge de l'humanisme, Schola Chartarum, 2012 : 99-116.
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989 : 31-32, 49-50, 58-67, 237-245. [1] (Paginae selectae apud Google Books)
  • Natalia Zemon Davis, "Publisher Guillaume Rouillé, Businessman and Humanist" in Editing sixteenth century texts : papers given at the editorial conference, University of Toronto, October, 1965, Toronto 1966.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]