Latinitas bona

Schola chartarum

E Vicipaedia
(Redirectum de Schola Chartarum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Aditus bibliothecae in Scholae chartarum antiquo aedificio

Schola chartarum[1] (Francogallice École des Chartes seu sollemnius École Nationale des Chartes) anno 1821 condita est. Palaeographia, philologia et scientiae ad archivorum bibliothecarumque administrationem pertinentes illic docentur.

Ab anno 1897 ad annum 2013 in Universitatis Parisiensis (Francogallice: Sorbonne) aedificio habuit sedem suam, quae nunc ad Bibliothecam nationalem adiacet. Permulti scholae alumni illustres fuerunt, inter quos Rogerius Martin du Gard, Renatus Girard, Franciscus Mauriac (qui nunquam laureatus est) et Georgius Bataille scriptores, nonnulli ministri atque multi e clarissimis rerum gestarum scriptoribus Francicis noti sunt.

Inde ab anno 1839 periodicum ad scholae disciplinas spectantem, titulo Bibliothèque de l'École des chartes, a sodalitate alumnorum divulgatur.

Directores[recensere | fontem recensere]

1847 1848 Antonius Ioannes Letronne
1848 1854 Beniaminus Guérard
1854 1857 Natalis de Wailly
1857 1871 Leo Lacabane
1871 1882 Iulius Quicherat
1882 1916 Paulus Meyer
1916 1930 Mauritius Prou
1930 1954 Clovis Brunel
1954 1970 Petrus Marot
1970 1976 Michael François
1976 1987 Iacobus Monfrin
1987 1993 Emmanuel Poulle
1993 2002 Ivus Maria Bercé
2002 2006 Anita Guerreau-Jalabert
2006 2011 Iacobus Berlioz
2011 - Ioannes Michael Leniaud

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "... prodiit in bibliothecae scholae chartarum quae dicitur ser. III ..." (p. 337 apud Google Books); "Jacobus Soyer, chartophylax, scholae chartarum olim alumnus": titulus libri; "Gaston Paris: Juris Litterarumque Licentiatus, in Schola Chartarum Quondam Alumnus" titulus libri

Nexus externi[recensere | fontem recensere]