Iohannes Huttichius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iohannes Huttichius (Germanice Huttich), natus circa 1490 - mortuus Argentorati die 4 Martii 1544, fuit humanista et numismatista Germanus. Anno 1534 primus tam posteriores quam anteriores partes nonnullorum nummorum reipublicae Romanae xilographice publicavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Humanioribus artibus Francofurti, Lipsiae, praecipue Moguntiaci studuit. Se ipsum Iohannis Reuchlin discipulum profitebatur atque amicus Beati Rhenani fuit. Simul in sinum Ecclesiae sese recepit (canonicus fit) et corrector in officina typographica Moguntiaca Ioannis Schoeffer operam dabat. Anno 1521 civitatem Argentoratensem impetravit, in qua urbe postea habitavit. Ibi canonicus Sancti Thomae et cathedralis ecclesiae erat, fortasse etiam munere Chori Regis[1] fungebatur. Corrector quoque fuit apud typographum Iohannem Grüninger.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Anno 1520 librum aliquas inscriptiones Latinas circa Moguntiacum repertas complectentem sine ullo commentario sed loco cuiusque indicato edidit : Collectanea antiquitatum in urbe atque agro Moguntino repertarum[2]
  • Item anno 1525 et iterum 1526 unacum librario et typographo Argentoratensi Wolfgango Cephalaeo libellum complectentem seriem imperatorum Romanorum e nummis antiquis depictorum usque ad XVI saeculum continuatam, nigris xilographiis expressam ad imitationem libri ab Andrea Fulvio anno 1517 Romae impressi (Illustrium Imagines[3]) publicavit, brevissimis vitis tantum additis : Imperatorum romanorum libellus. Unà cum imaginibus, ad vivam effigiem expressis[4].
  • Item anno 1532 peregrinationes ab ipsis exploratoribus narratas (e.g. Christophorus Columbus) una cum philologo Simone Grynaeo collegit et Basileae edidit : Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum[5]
  • Anno 1534 nova editio libelli imperatorum Romanorum in lucem prodiit et elegantior (nam varia ornamenta nigro colore buxo incisa nummis ex utraque parte adposita erant) et secunda parte de consulibus auctior : Imperatorum et caesarum vitae, cum imaginibus ad vivam effigiem expressis. Libellus auctus cum elencho et iconiis consulum ab authore[5]. In qua parte praeter elenchum consulum 38 nummi reipublicae Romanae recto verso xilographice primum depinguntur, additis insuper octo capitibus 'illustrium virorum' quae omnia e libro Andreae Fulvii sumpta sunt. E quibus capitibus Marcus Agrippa ex asse antiquo[6] ductus est, quattuor a falsariis quinti et sexti decimi saeculi efficta sunt (Marius, Cicero, Pompeius, Marcus Brutus), duo alia genuina quidem sunt sed capita deorum, non virorum erant (Libertas/Marcus Cato[7] et Apollo calamistratus/Publius Clodius[8]) ; Marcus Antonius cum lituo pone caput denarium antiquum imitari videtur, titulus tamen mutatus est. E 38 nummis hic primum publicatis 36 denarii Romani sunt, victoriatus unus, drachma Massiliensis una. In quibus duo tantummodo denarii dubiae fidei sunt : ille qui T. QV. CAPITOLINVS[9] inscriptus est et ille primus qui ad reges mythologicos aetatis aureae Italicae alludit, dum ex una parte caput dei Iani et ex altera Saturnus in cymba stans[10] et falce sidus designans conspiciuntur[11]. Ceteri facile agnoscuntur, non obstantibus parvis erroribus aut lacunis.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. [2] Reeditio 1525
  3. [3]
  4. 1526
  5. [4]
  6. RIC 58
  7. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Porcia 7.
  8. Babelon, Claudia 14.
  9. Titus Quinctius Capitolinus. Ex una parte caput Iovis, ex altera Vesta sedens. Ille nummus fortasse creatus est quia vir illustris in historia Romana erat.
  10. Talis enim apud auctores antiquos erat fabula aetiologica vetustissimorum assium Ianus/Prora navis : Saturnus exsul ad Italiam navigasse dicitur ubi a rege Iano acceptus benevole est. Nonnulli etiam Ianum et Saturnum inventores monetae aeneae fuisse voluerunt. Ovidius, Fasti, I,229-240. Macrobius, Sat. I,7. Servius grammaticus, ad Aen. VIII,357. Origo gentis Romanae III,4-5.
  11. Fortasse etiam e libera interpretatione ortus est denarii gentis Fonteiae ex una parte caput iuvenile geminum ex altera navem remigibus actam exhibentis (Babelon Fonteia 1).
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.