Iuba I (rex Numidiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Denarius Iubae I vultum eius ostendens.

Iuba I, filius Hiempsalis II[1] cui anno 60 a.C.n. successit, mortuus 46 a.C.n., erat rex Numidiae orientalis, qui bello civili Romano Pompeianae factionis socius fuit adversus Caesarianos. Ac primo anno 49 a.C.n. victor fuit et legatum Caesaris Curionem occidit et exercitum eius delevit. Tum Pompeiani eum regem appellaverunt, Caesariani contra eius inimicos Mauros Bogud et Bocchum II reges appellaverunt. Anno 46 a.C.n., cum Scipione ad Thapsum ab ipso Caesare victus Iuba ne domum rediret a Publio Sittio et Boccho, qui regnum suum invaserant, impeditus est. Itaque omni spe destitutus, sibi ipse mortem conscivit : cum Marco Petreio legato Scipionis bene cenati ambo velut gladiatores inter sese pugnaverunt atque mutuo gladiorum ictu ceciderunt.[2]

Iuba mortuo, Caesar maximam partem Iubae regni in provinciam Romanam ordinavit, Africam Novam quam Gaio Sallustio historico mandavit. Quandam partem orientalem cum capite Cirta Publio Sittio dedit, ubi veteranis suis ad arbitrium agros divideret : sic eius beneficium rependit. Nihilominus postea Iuba II, filius Iubae I, Romae ab Octavia educatus, regno Mauretaniae ab Augusto donatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suet. Iul. 71
  2. Dio Cassius 43.8. Bellum Africum 94. Appianus BC II,420. Florus II.13.69. Seneca, Prov. 2.10. Periocha 114.
  3. Dio Cassius 53.26

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Amar Belkadi(2004), Recherches sur le royaume de Numidie à la veille de l'absorption par Rome Dissertatio academica
  • Andreas Berthier, La Numidie : Rome et le Maghreb, Picard, 1981. Recensio critica Alia recensio critica Alia et alia
  • François Bertrandy (1991), 'L' aide militaire de Juba 1er aux Pompéiens pendant la guerre civile en Afrique du Nord  : 50-46 avant J.-C.', in 113e Congrès national des Sociétés savantes, IVe colloque sur l'histoire et l'archéologie de l'Afrique du Nord, t. II : 289-297
    • 'Remarques sur l'origine romaine du monnayage en bronze et en argent de Juba 1er, roi de Numidie ' in Bulletin archéologique du C.T.H.S, 1976-1978 : 9-22.
  • W. C. McDermott, 'Petreius and Juba', Latomus 1969(28) : 858-862 [1]
  • W. Ritter, Rom und Numidien : Untersuchungen zur rechtlichen Stellung abhängiger Könige, 1987. Recensio critica