Abradatas et Pantheia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Panthea sese ipsa necans super corpus mariti, pictura Petri Pauli Rubens.

Abradatas[1] et Pantheia (Graece Αβραδάτας,-oυ et Πάνθεια) sunt personae Xenophontis Cyropaediae, in quo libro Abradatas rex Susorum et socius Cyri Magni in bello adversus Croesum est[2], Pantheia vero uxor eius et formosissima puella in Asia. Eorum fabula tragica in plures libros atque capitula per opus dispersa est.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Primo bello, fugato exercitu regis Assyriorum, castra hostium a Cyro capta sunt atque praedae divisores Pantheiam, formosissimam mulierem, duci victori servaverunt. Erat uxor regis Susorum, Abradatae, qui tunc temporis absens legatione apud Bactros fungebatur[3].

Cyrus tamen eam visere noluit, quia formosis hominibus diu adesse periculosum esse arbitrabatur. Contra unus e comitibus Persicis, Araspas nomine, contendit, qui virtute praeditus esset, eum voluntate amori resistere posse. Cui respondit Cyrus non ita esse sed deos ipsos saepe amore victos testari rem voluntariam amorem non esse. Nihilominus Pantheiam Araspae, tamquam viro constanti, custodiendam tradidit[4].

Nec mora : nam ex mutuo beneficiorum commercio paulatim Araspas cupidine pulchrae captivae ita exarsit ut Pantheiae recusanti vim postremo comminatus sit. Illa maritum fideliter amans ad Cyrum mittit qui omnia indicaret. Res per castra divulgata est : tunc Araspae a commilitonibus vituperato atque flagitio suo commoto persuadet Cyrus ut defectionem simularet atque ad hostes transfugere vellet : ita enim digna cognitu comperire posset atque occasione data ad Persarum castra refugere. Hoc periculosum inceptum redimendi sui causa suscepit, nullo alio conscio nisi ipso Cyro[5].

Defectione Araspae cognita, Pantheia, ne nocuisse videretur benefactori suo, ad maritum mittit qui eum uxoris nomine hortaretur ut cum omnibus copiis ad Cyrum transfugeret atque socius eius in novo bello fieret (nam Croesus rex Lydorum magnum exercitum adversus Persas collegerat)[6]. Abradatas, nuntio accepto, uxori statim obsequitur debitum beneficium ob salvam pudicitiam Pantheiae solvere vehementer cupiens. Itaque prima acie in curru fortiter pugnare decernit[7].

Panthea. Effigies ligno incisa et in Promptuario iconum insigniorum a seculo hominum (1553) impressa. Auctor nummum antiquum excogitavit ubi legi potest : PANTHEA VX(or) ABRAD(atae).

Ultimus sermo inter coniuges ante proelium multas similitudines praebet cum simili scaena in Iliade inter Hectorem et Andromachen. Pantheia lacrimas reprimens tamen dicit se malle cum viro forti et glorioso sub terra iacere quam cum ignavo et contempto diu vivere[8]. Deinde ab Aegyptis mira virtute pugnans Abradatas occisus est[9].

Reliquiis mariti reciperatis atque tumulo per eunuchos praeparato, Panthea sese ipsa necavit super corpus Abradatae. Adveniens Cyrus maximos honores eis tribuendos imperavit[10].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc Graeco-Persicum nomen ita flectendum esse mihi videtur ut Aeneas, Aeneae. Pantheia vel Panthea nomen in inscriptionibus Latinis invenitur (CIL VI 19716 et 20593 etc.).
  2. Re vera fuit proelium Cyri adversus Croesum, anno 548 a.C.n. apud Thymbram.
  3. Cyr. IV,6,11.
  4. Cyr. V,1,2-18.
  5. Ibid. VI,1,31-44.
  6. VI,1,45-50.
  7. VI,3,35-37.
  8. VI,4,2-11.
  9. VII,1,29-32.
  10. vVII,3.