Roman numeral 10000 CC DD.svg

Catharina Medicaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Catharina Medicaea
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Medicaea: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1519; Florentia
Obitus: 5 Ianuarii 1589; Blesae
Patria: Francia

Consociatio

Religio: Ecclesia Catholica Romana

Familia

Genitores: Laurentius II Medices; Q272509
Coniunx: Henricus II
Proles: Franciscus II, Q176041, Q242336, Q1122656, Carolus IX, Henricus III, Margarita Valesia, Q318380, Q1134100, Q4542229
Familia: Gens Medicaea

Memoria

Sepultura: Basilica cathedralis Sancti Dionysii
Nuptiae Catharinae et Henrici anno 1533 a papa Clemente VII celebratae: pictura muralis a Georgio Vasari in Palatio Veteri Florentiae anno fere 1550 facta
Catharina regina ab incognito anno circiter 1550/1555 picta (Porticus Officiorum Florentiae)
Catharina Medicaea anno fere 1580 ab incognito picta (Museum Lupariense Lutetiae)

Catharina Medicaea,[1][2] nomine pleniori "Catharina Maria Romula Laurentii filia a Medicaeis" (Florentiae nata die 13 Aprilis 1519; mortua Blesis die 5 Ianuarii 1589), fuit ab anno 1547 regina Franciae, uxor regis Henrici II, cui iam anno 1533 nupserat. Illo anno 1559 mortuo, Catharina, mater regum trium iuvenum, regimini Franciae fere usque ad mortem praefuit. Filiorum enim duo ante eam obierunt, videlicet Franciscus et Carolus. Henricus ultimus paulo post matrem mortuam necatus est.

Catharinae iuventus[recensere | fontem recensere]

Catharina in familia potentissima nata est, sed tempore nefasto; mortua enim erit mater Magdalena de Turre Arverniae eodem mense, mense insequenti mortuus erit pater Laurentius Petri filius Medices, urbis Florentiae valde florentis dominus. Dum puellula annum aetatis quartum agit, germanus Iulius Iuliani filius Medices papa electus est nomenque "Clemens VII" sumpsit, successor brevi intervallo Ioannis Laurentii filii Medices qui sub nomine "Leo X" matrimonium patris et matris Catharinae suaserat, societate sua cum rege Francico Francisco I contra imperatorem Maximilianum ita confirmata.

Sub cardinalis Silvii Passerini tutelá, delegati pontificalis, Catharina Florentiae in palatio Medicaeo habitabat, "duchessina" a populo nuncupata; pater enim dux Urbini fuerat, sed successore Francisco Maria de Ruvere. Anno 1527, rebus novis in Florentia motis, cardinale eiecto, Catharina civium captiva in conventu Muratarum[it] inclusa est per tres annos quos omnis vitae felicissimos fuisse postea confessa est. Florentia ab imperatore Carolo V obsessa et anno 1530 devicta Catharina liberata Romam ad tutelam papae ipsius missa est, qui de connubio virginis mox tractare coepit. Iacobum regem Scotorum candidatum reiecit, Henricum autem, filium regis Francici Francisci I natu alterum, appetenter accepit. Matrimonium Massiliae die 28 Octobris 1533 in ecclesia Augustinorum[fr] non iam consecrata celebratum est.

Catharina Henrici consors[recensere | fontem recensere]

Clemente VII anno insequenti mortuo, dote non absoluta, matrimonii mox paenitebat tam Francisco patri quam Henrico ipso, qui amasias suas retinebat, filiam e Philippa Duci anno 1537 genuit, Dianam de Pictavio dilectissimam ab anno 1538 frequentabat. Interdum fratre natu maiori anno 1536 mortuo Henricus iam haeres apparens filiorum legitimorum defectionem instanter urgebat. Catharina autem, quae ab eodem anno iure marito ducissa Britanniae erat, non ante annum 1544 filium peperit, consiliis Ioannis Fernelii medici aulae regiae de conceptione datis. Inde usque in annum 1555 liberi octo ei nati sunt, inter quos filii tres qui reges Franciae fuerint, Franciscus natu maximus, Carolus anno 1550 natus, Henricus anno 1551.

Francisco I anno 1547 mortuo Catharina regina Henricusque rex, huius nominis secundus, facti sunt. Incoronata est in basilica Sancti Dionysii die 10 Iunii 1549. Iam anno 1548 desponsus est filius primogenitus Franciscus cum Maria Stuarta, regina Scotorum, quae ab eo anno Lutetiae apud aulam Catharinae educata est.

Filia Elisabetha Valesia Carolo rege Asturiarum, filio Philippi II Hispani, desponsa est. Quibus nuptiis propter invaliditate Caroli abruptis, anno 1559 Elisabetha Philippo ipso promissa est. Inter ferias nuptiales die 22 Iunii 1559 celebratas rex Henricus, pater virginis, malo casu gravissime vulneratus die 10 Iulii eiusdem anni mortuus est.

Catharina vidua e tutela filii Francisci fere exclusa est, qui annum sextum decimum agens rex pleno iure factus est, consiliariis praecipue fratribus Francisco de Guisa (Henrici olim contubernio) et Carolo cardinali de Lotharingia, qui avunculi fuerunt Mariae Stuartae, iuveni regi coniugis. Tumultu religioso his annis saeviente, Ludovicus Borbonius, princeps Condaeus, bellum contra Hugenotos cum privato suo exercitu gerere coepit, sed iussu Catharinae ad aulam revenit ibique incarceratus et morte damnatus est. Rege mox aegrotante, fratre Carolo annum decimum agente, Catharina pactum concludit cum Antonio Borbonio "principe sanguinis" tutore regni de iure, quo hic tutelam futuram renuntiaverit, illa fratrem Ludovicum Borbonium inermem e carcere liberaverit.

Catharina regni tutrix[recensere | fontem recensere]

Ita rege Francisco die 5 Decembris 1560 mortuo Carolus ad regnum succedit, annum undecimum agens, sed placitis Consilii Privati, fratribus Borboniis adnuentibus, Catharina tutelam potestate plenissima suscepit.

Rerum gestarum scriptores de Catharina dissentiunt, quia bellis religiosis interfuit. Nonnulli multos protestantes inter diem 24 ac 25 Augusti 1572 (Francogallice Nuit de la Saint-Barthélemy) Lutetiae interfectos esse consilio eius dicunt. In Abbatia Sancti Dionysii sepulta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Catharina Medicaea": apud Camena (p. 398 apud Google Books)
  2. "Catharina a Medicaeis": vide disputationem nostram

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Denis Crouzet, Le haut cœur de Catherine de Médicis. Une raison politique aux temps de la Saint-Barthélemy. Lutetiae: Albin Michel, 2005 ISBN 2-226-15882-0
  • Janine Garrisson, Catherine de Médicis: l'impossible harmonie. Lutetiae: Payot, 2002. ISBN 2-228-89657-8
  • R. J. Knecht, Catherine de' Medici. Londinii: Longman, 1998. ISBN 0-582-08241-2
  • Jean-Hippolyte Mariéjol, Catherine de Médicis. Lutetiae: Tallandier, 2005. ISBN 2-84734-226-5
  • J. E. Neale, The Age of Catherine de Medici. Londinii: Jonathan Cape, 1943
  • Jean-François Solnon, Catherine de Médicis. Lutetiae: Perrin, 2003
  • Thierry Wanegffelen, Catherine de Médicis: le pouvoir au féminin. Lutetiae: Payot, 2005. ISBN 2-228-90018-4
De artium patronatu

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]