Euhemerismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Euhemerismus est ratio qua primae narrationes mythologicae pro narrationibus verorum eventuum vel personarum historicarum habentur; quas narratores posteriores secundum mores suarum aetatum formaverunt, auxerunt, et mutaverunt. Haec inclinatio ex Euhemero creatore appellatur. In litteras recentioribus de mythis, ut Bulfinch's Mythology, euhemerismus historica mythologiae interpretatio appellatur.[1] Euhemerus non fuit primius qui mythologiam et historiam rationaliter explicavit, cum opiniones euhemeristicae in scriptis auctorum priorum inveniuntur, inter quos fuerunt Xenophanes, Herodotus, Hecataeus Abderensis, et Ephorus.[2][3] Euhemerus autem historiam suo tempore mythologiam mutata veste visam consideravit.[4] Primi Christiani, sicut patres ecclesiae, paganismo infensi, euhemerismum amplexi sunt ut deos paganos labefactarent.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas Bulfinch, Bulfinch's Mythology (Whitefish: Kessinger, 2004), 194.
  2. S. Spyridakis (1968), "Zeus Is Dead: Euhemerus and Crete," The Classical Journal 63(8):337–340), 338.
  3. Herodotus narrationes rationalizatas mythi Ionis (Historiae I.1ff) et eventuum Belli Troiani (Historiae 2.118ff) praebuit.
  4. Lewis Spence, An Introduction to Mythology (1921), 42.
  5. John Daniel Cooke (1927), "Euhemerism: A Mediaeval Interpretation of Classical Paganism," Speculum 2(4):397.
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!