Gabriel Simeoni

E Vicipaedia
Gabriel Simeoni ligno incisus.

Gabriel Simeoni alias Symeoni (Florentiae 1509- Augustae Taurinorum circa 1570) fuit humanista Florentinus qui multos libros numerosis figuris ligno incisis plerumque ornatos de varii rebus Italiane et Francice publicavit. Nam et poesi et emblematibus et historiae et astrologiae et antiquitatibus - inter alia numismaticae cum amico Gulielmo Caulio studuit - operam dedit. Notabile est G. Simeoni primum omnium antiquae Gergoviae situm agnovisse, Arvernorum oppidi a quo Galli olim Caesarem quamvis invictum feliciter repulerunt, ut ipse in libro de Bello Gallico narrabat. Diu per Italiam et Franciam erravit dum Maecenatem aliquem quaerit et Fortunam temptat. Quod et in operibus eius apparet : plerumque enim operum genus quod tum florebat imitatus est et adsentationibus potentium virorum quibus ea dedicaret non pepercit.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Toussaint Renucci (1943), Un Aventurier des lettres au XVIe siècle, Gabriel Syméoni (1509-1570), Paris : Librairie Didier
  • Silvia d'Amico cur. (2016), Gabriele Simeoni (1509-1570?) : Un Florentin en France entre princes et libraires, Genavae, Droz. (Travaux d'Humanisme et Renaissance) [1]