Gulielmus Budaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Budaeus
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Budaeus: imago
Nativitas: 26 Ianuarii 1467; Lutetia
Obitus: 23 Augusti 1540; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: Prévôt des marchands de Paris, Maître de la Librairie du Roi
Munus: Bibliothecarius, Interpres, philosophus, numismatist, printer, scriptor, philologus classicus
Patronus: Collegium Franciae

Familia

Genitores: Jean Budé;

Gulielmus Budaeus (natus Lutetiae die 26 Ianuarii 1467; ibidem mortuus die 23 Augusti 1540) fuit homo doctus et iuris consultus Francicus Renascentiae. Ab anno 1522 usque ad mortem fuit magister Librarii Regis, temporibus nostris nomine Bibliothecae Nationalis noti, iuxta Fontem Bleaudi instituti.

Libri V de Asse et partibus ejus, 1522

Hodie Societas Gulielmi Budaei (quae seriem librorum sub titulo Collection des universités de France dirigit) appellationem suam a Budaeo deducit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Statua in demarchio Parisiensi

Homo maxime eruditus et linguam Graecam valde callens Lutetia et Aureliani studia in iuribus humanioribusque perfecit. Reges Ludovicus XII et Franciscus I eum legatum ad diversa officia solvenda miserunt. Insuper ipse Francisco regi persuasit ut Collegium Franciae et bibliothecam ad Fontem Bleaudi institui iuberet.

Praepositus mercatorum in proastio Parisiensi ad Sanctum Germanum et media in Lutetia puteorum et stratorum dispositionem moderabatur. Velut Andreas Alciatus, Laurentius Valla, Huldrichus Zasius iurista humanus fuit et sic dictum morem Gallicum in restitudendis textibus iuridicis excogitavit circumstantiis historicis spectatis.

Inter opera eius mentionis egregiae digna sint »Annotationes in XXIV libros Pandectarum« (Lutetiae 1508), commentatio »De asse et partibus eius« (Lutetiae 1514), »Commentarii linguae graecae« (Lutetiae 1529) necnon opus vel a Graecis ipsis magni aestimatum »Lettres en grec« (Tusanus edidit 1526). Opera omnia »Oeuvres« in lucem prolata sunt quattuor in tomis Basileae 1557.

Viduae eius Genavae coram publicum conversionem suam ad Calvinismi doctrinas declaravit, cum filii eius istius confessionis propagatores in Francia fierent. Itaque iugulationibus nocte Sancti Bartholomaei inter 23 et 24 Augusti 1572 saevientibus familia profugere debuit. Altera pars in Helvetiam iit, altera autem in Pomeraniam.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Annotationes in XXIV. libros Pandectarum (1508)
  • Commentarii linguae Graecae (1529)
  • De Asse et Partibus (1514), quod de mensuris et nummis agit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Loys Leroy (aut Regius), , Vita G. Budaei (1540)
  • D. Rebitté, G. Budé, restaurateur 4es études grecques en France (1846)
  • E. de Budé, Vie de G. Budé (1884)
  • D'Hozier, La Maison de Budé
  • Marie-Madeleine de La Garanderie: Guillaume Budé, philosophe de la culture, Garnier, Lutetiae 2010, ISBN 978-2-8124-0070-4
  • David O. McNeil: Guillaume Budé and Humanism in the Reign of Francis I. Droz, Genavae 1975

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Budaeum spectant.