Iconographia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannis Holpenii Legati est opus multiplex, cuius iconographia res disputationis manet.

Iconographia (Graeco εἰκών 'imago' + γράφειν 'scribere') est pars historiae artis quae identificationem, descriptionem, et interpretationem rerum quae imaginibus insunt investigat: res depictas, compositiones et singula in eis adhibita, et alia elementa quae a modo artistico distincta sint. Significatio secundaria, in translatis insolitis parum vocabulorum Graeci et Russici condita, est productio imaginum religiosarum, icones appellatae, in traditione Byzantina et Orthodoxa Christiana. In historia artis, certa iconographia etiam significare potest certam rei depictionem per res quae imagini insunt, sicut numerus figurarum adhibitarum earumque loci et gestus. Vocabulum in multis disciplinis academicis praeter historiam artis adhibetur (exempli gratia, semiotica et studia mediorum), atque in usu generali invenitur pro singulis imaginum, usitata rei depictione, et significationibus cognatis. Aliquando distinctiones factae sunt inter iconologiam et iconographiam, quamquam definitiones, itaque distinctio facta, variant. Ex relatione ex pelliculis, genera per eorum iconographiam statim agnoscuntur, rationes quae cum certo genere per repetitionem consociantur.[1]

Iconographia Christiana[recensere | fontem recensere]

Post primum tempus, fere duo saecula post Christum natum, cum aniconismus praevalebat, ars palaeochristiana parvas imagines nunc in catacumbis Romanis exstantis produxit, quae figuras orantis,[2] imagines Christi et sanctorum, ac paucas "repraesentationes imminutas" eventuum biblicorum liberationem exprimentis monstrant. Ex tempore Constantiniano, ars monumentalis proprietates ab imaginibus imperialibus, religione classica Graeca et Romana, atque arte populo grata cepit; exempli gratia, ratio Christi in Maiestate imagines imperatorum et depictiones Iovis aliquantum imitatur. Iconographia antiquitate posteriori normalis fieri et ad verba biblica artius pertinere coepit, quamquam multi hiatus in narrationibus evangeliorum canonicorum materiis ex evangeliis apocryphis obturati sunt. Tandem ecclesia plurimas harum rerum prospere amovit, sed nonnullae manent, sicut bos et asinus in picta Christi nativitate.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Louis Giannetti, Understanding Movies (Toronti: Person Prentice Hall, 2008), 52.
  2. Edward Peters, "The Orans Issue," www.canonlaw.info.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Panofsky, Ervinus. 1975. Sinn und Deutung in der bildenden Kunst. Coloniae Agrippinae: Dumont.
  • Krauss, Heinrich, et Eva Uthemann. 1993. Was Bilder erzählen: Die klassischen Geschichten aus Antike und Christentum in der abendländischen Malerei. Ed. 3a. Monaci.
  • Ottomeyer, Hans, ed. 2011. Das Exponat als historisches Zeugnis: Präsentationsformen politischer Ikonographie. Dresdae: Sandstein Verlag. ISBN 9783942422307.
  • Riese, Brigitte. 2007. Seemanns Lexikon der Ikonografie: Religiöse und profane Bildmotive. Lipsiae: E. A. Seemann Verlag. ISBN 9783865021021.
  • Schiller, Gunter. 1971. Iconography of Christian Art. Vol. 1. Londinii: Lund Humphries. ISBN 0853312702.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iconographiam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide iconography in Victionario.